Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.34.1
His itaque animae illusionibus fatigatus incurvaverat et humiliaverat se nimis sanctus David, non quo iniquitatibus superponentibus se supra caput ejus, ut diximus, locum daret, aut inimico cederet, qui in posterioribus docet ei non esse cedendum dicens: Quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis; et gloriati sunt qui oderant te, in medio festi tui?
PL 14, 1026Aこうしてこれらの魂の惑わしに疲れ果て、聖なるダビデは身を屈め、いたく自らを低くしていた。だがそれは、すでに述べたように、不法が彼の頭の上に重なり立つのに場を与えたとか、敵に屈したとかいうことではない。後の箇所で彼は、敵に屈してはならないと教えて言う。「敵は汝の聖なる所でどれほど悪をなしたことか。汝を憎む者たちは汝の祭りの只中で誇った」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.34.2
Posuerunt signa sua signa; et non cognovi sicut in via supra summum. Quasi in silva lignorum securibus consciderunt januas ejus (Psal. LXXIII, 3 et seq.) .
PL 14, 1026B「彼らは自らの印を印として置いた。私は、頂の上の道におけるように、知らなかった。森の木々の中でするように、斧でその門を切り倒した」(詩篇73:3以下)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.34.3
Inimicis meis, inquit, signa iniquitatis suae supra summum ponentibus (quid est summum, nisi caput tuum, ubi sensus sunt, ubi Christus est Sapientia) ego non cognovi, id est, non acquievi, non his consensi, et meae sententiam cogitationis adjunxi.
PL 14, 1026B彼は言う。「私の敵どもが自らの不法の印を頂の上に置いたとき(頂とは、感覚があり、キリストが知恵である所の、あなたの頭でなくて何であろう)、私は知らなかった」。すなわち、私は同意せず、彼らに賛同せず、私の思いの判断を彼らに加えなかった〔底本は meae sententiam … adjunxi で否定辞が無い。前の二句に合わせ「加えなかった」と解した〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.34.4
Unde et alibi habes: Non cognovi verbum nequam; et: Declinantes a me malignos non cognoscebam (Ps. C, 3 et 4) . Denique cum omnia noverit Christus, peccatum non cognovit; cognoscit enim quae sua sunt, id est, quae virtutum sunt, non quae flagitiorum.
PL 14, 1026Bそれゆえ別の箇所でもあなたは読む。「私は邪悪な言葉を知らなかった」。また「私から離れる悪しき者どもを、私は知らなかった」(詩篇100:3、4)。実にキリストはすべてを知っていたが、罪は知らなかった。自らに属するもの、すなわち徳に属するものは知るが、恥ずべき行いに属するものは知らないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.34.5
Ideoque Scriptura tibi dicit: Cognovit Dominus qui sunt ipsius (II Tim. II, 19) . Iniquis autem dicit: Discedite a me, quia non novi vos (Luc. XIII, 27) . Et per Hieremiam locutus est dicens: Sicut agnus ductus sum ad immolandum, et nescivi (Jerem. XI, 19) .
PL 14, 1026Bそれゆえ聖書はあなたに言う。「主は、自分のものである者たちを知った」(二テモテ2:19)。不法な者たちには言う。「私から離れよ、私は汝らを知らない」(ルカ13:27)。またエレミヤを通して語って言った。「私は屠られるために引かれる子羊のようであった。そして私は知らなかった」(エレミヤ11:19)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.34.6
Quomodo nesciebat quod futurum ante praedixerat? Sed nescivi, inquit, cogitationes eorum, malitiam eorum. Nolo scire quae sanguinis sunt.
PL 14, 1026C前もって予告していたことを、どうして知らなかったのか。だが彼は言う。「私は知らなかった、彼らの思いを、彼らの悪意を」。私は血に属することを知ろうと思わない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.34.7
Denique non congregabo conventicula eorum de sanguinibus (Ps. XV, 4) ; et: Deleo iniquitates eorum, et memor non sum (Esai., XLIII, 25) . Nolo scire quae remissurus adveni.
PL 14, 1026C実に、「私は血による彼らの集会を集めない」(詩篇15:4)、また「私は彼らの不法を消し去り、思い起こさない」(イザヤ43:25)とある。私は、赦すために来たその罪を知ろうと思わない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.34.8
Non cognovi ligna quae ardeant, nec quae in acervo lignorum sunt posita, vel stipulam, vel fenum, ut citius ea nutrimentis suis flamma consumat.
PL 14, 1026C私は、燃えるはずの木を知らなかった。また、炎が自らの糧としてそれらをいっそう速く焼き尽くすように薪の山の中に置かれたもの、藁や干し草も知らなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.34.9
Illa volo scire quae maneant, ut fructum suae mercedis accipiant: illa volo scire quae supra fundamentum aedificata sunt, ut meliorentur; non quae in via, ubi ea diripiant transeuntes: illa volo scire quae vitis sunt, illa certa ligna quae ferant fructum, non ea quae in fasces collecta ad incendium praeparantur; id est non sum illis arbiter et socius quae caduca sunt. Non ergo societas alicujus rei, sed societas criminosa in culpa est.
PL 14, 1026C私が知ろうと望むのは、とどまって、その報いの実を受けるものである。土台の上に建てられたものを知ろうと望む、それらがよりよくなるように。道の上にあって、通りがかる者たちが奪い去るようなものではない。私が知ろうと望むのは、ブドウに属するもの、実を結ぶ確かな木であって、束に集められて焼却のために備えられるものではない。すなわち、滅びゆくものの裁定者にも仲間にも、私はならない。それゆえ咎となるのは、何かとの交わりではなく、罪ある交わりである。