ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput XX 詩篇38篇講解 第XX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1048D · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.20.1

1

Sed tamen quia et architectorum mensurae palaestae dici feruntur, quibus ad structurae numerum vel modum spatii colligendum, aedificia metiuntur, locumque eum in quo aedificia sunt locanda; et quia per Esaiam locutus est Deus: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu?

PL 14, 1048D

しかしまた、建築家の物差しもパライスタと呼ばれるといわれ、それによって建築の数や空間の寸法を割り出し、建物を測り、建物を置くべき場所を測る。また、神がイザヤを通して語ったので、「誰が手で水を、手のひらで天を、閉じた手で全地を測ったか」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.20.2

2

Quis statuit montes statera (Esai. XL, 12) ? Videamus ne forte hic sensus hoc sermone sit colligendus, eo quod cognitos dies omnium habeat Deus: cui nihil immensum sit, qui omnia mensura quadam suae scientiae comprehendat, nihilque ei sit inaestimabile, nihil inexaminatum atque innumerabile, qui ait: Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Luc. XII, 7) .

PL 14, 1049A

「誰が山々を秤で定めたか」(イザヤ40:12)。我々は、この言葉から、おそらく次のような意味が引き出されるべきではないかを見よう。すなわち、神はすべての者の日々を知っているということである。神にとって測りえないものは何もなく、神は自らの知の一種の尺度によってすべてを包み込み、評価できないもの、吟味されないもの、数えられないものは何もない。神は言う。「しかし汝らの頭の髪も、すべて数えられている」(ルカ12:7)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.20.3

3

Hoc ergo dicit Propheta: Ecce novisti dies meos; non te praetereunt quotidiani actus mei; peccata mea ante oculos tuos posuisti: et ideo substantia mea tamquam nihilum ante te. Quid enim est homo, nisi quia memor ejus es? Homo vanitati similis factus est.

PL 14, 1049A

預言者はこう言っているのである。「見よ、汝は私の日々を知っている。私の日ごとの行いは、汝から漏れない。汝は私の罪を、汝の目の前に置いた。それゆえ私の実体は、汝の前では無に等しい。人とは何か、汝が彼を覚えているのでなければ。人は空しさに似たものとなった」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.20.4

4

Homo in peccato: et si aliquid habeat probitatis atque virtutis, recte caeteris terrenis animantibus antefertur, et in conspectu animalium quibus est praepositus, antecellit; in conspectu autem Dei tamquam nihil est ejus substantia.

PL 14, 1049A

人は罪のうちにある。もし何らかの誠実さと徳を持っているなら、ほかの地上の生き物より正しく優先され、自分が治めている動物たちの目には卓越している。しかし神の目には、その実体は無に等しい。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.20.5

5

Unde et alibi ait: Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis homo vivens (Psal. CXLII, 2) . Quod Symmachus manifestius expressit dicens: Et vita mea tamquam nihilum ante te.

PL 14, 1049B

だから別の箇所でも言う。「汝の前では、生きているどんな人も義とされないからである」(詩篇142:2)。シュンマコスはこれをより明らかに表現して言った。「そして私の生命は、汝の前では無に等しい」。