ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLVIII, Caput XVIII 詩篇48篇講解 第XVIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1162C · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.18.1

1

(Vers. 12.) Et sepulcra eorum domus illorum in saeculum, tabernacula eorum in progenie et generatione: invocaverunt nomina eorum in terris ipsorum. Ubique Scriptura sepulcra pro vilibus ducit, quibus degeneres, et vitae hujus cupidi comparantur.

PL 14, 1162C

(第12節)「彼らの墓は、彼らの家、世々に。彼らの幕屋は、世代から世代へ。彼らは自分たちの地の上に、自分たちの名を呼び求めた」。聖書はどこでも、墓を卑しいものと見なし、堕落した者、この世の生を貪る者をそれになぞらえる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.18.2

2

Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11) . His ergo qui ad diem et de die vivunt, sepulcra pro domibus sunt. Domus enim justorum non in terra est, sed in coelo; sicut Apostolus docuit dicens: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) .

PL 14, 1162C

「彼らの喉は、開かれた墓である」(詩篇5:11)。それゆえ、その日暮らしに、日ごとに生きる者たちにとって、墓は家の代わりである。義人の家は地にではなく、天にあるからである。使徒が「我々の暮らしは天にある」(フィリピ3:20)と教えたとおりである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.18.3

3

Ipsa est domus nostra, quae domus est Christi. Unde ait Scriptura: Et Moyses quidem fidelis in tota domo ejus, tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda essent: Christus vero tamquam filius in domo sua (Heb. III, 5 et 6) .

PL 14, 1162D

これこそ我々の家であり、キリストの家である。それゆえ聖書は言う。「モーセは、彼の全家において、のちに語られることの証しとして、僕として忠実であった。しかしキリストは、自らの家において、子として〔忠実〕である」(ヘブライ3:5、6)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.18.4

4

Piis ergo domus est Ecclesia, piis patria coelum est. Ideoque justus ait: Advena ego sum apud te in terra et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13) . Luxuriosis domus sepulcrum est.

PL 14, 1162D

それゆえ敬虔な者たちにとって、家は教会であり、故郷は天である。それゆえ義人は言う。「私は、汝のもとで、地上の寄留者、旅人である。私のすべての先祖と同じように」(詩篇38:13)。贅沢な者たちにとっては、家は墓である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.18.5

5

Denique tamquam in sepulcro vivunt, qui possunt dicere: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Esai. XXII, 13) , resurrectionem ante oculos non habentes. Ideoque tumulis suis affixi atque attumulati adhaerent, quia resuscitari se posse non crediderunt.

PL 14, 1163A

実際、「食べて飲もう。明日、我々は死ぬのだから」(イザヤ22:13)と言いうる者たちは、復活を目の前に持たず、墓の中に生きているようなものである。それゆえ彼らは自らの墳墓に付き、墓に埋もれてしがみつく。自分たちが復活させられうるとは信じなかったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.18.6

6

Habitaculum ergo illis in suo busto est, et tabernaculum eorum in progenie et generatione terrena est; qui vermes sui corporis haeredes relinquunt; ut hic tantum sit memoria eorum, et in aeternum transire non possit.

PL 14, 1163A

こうして彼らの住まいは自らの墓所の内にあり、彼らの幕屋は、地上の世代から世代へと続く。彼らは自らの体の相続人として、蛆を残す。彼らの記憶がここにのみあり、永遠に過ぎ越すことができないためである。