Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.2.1
Laudant Angeli Dominum, psallunt ei Potestates coelorum, et ante ipsum initium mundi Cherubim et Seraphim cum suavitate canorae vocis suae dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus (Esai. VI, 3) .
PL 14, 921B天使たちは主を賛美し、天の能天使たちは主に向かって歌い、世界の始まりより前からケルビムとセラフィムは、その澄んだ声の甘美さをもって言う。「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな」(イザヤ6:3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.2.2
Innumera angelorum millia assistunt, et seniores et turba magna sicut voces aquarum multarum concinunt Alleluia (Apoc. XIX, 1 et seq.) .
PL 14, 921B数え切れぬ天使の群れが傍らに立ち、長老たちと大群衆が、多くの水の声のように声を合わせて「ハレルヤ」と歌う(黙示録19:1以下)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.2.3
Ipsum axem coeli fert expressior sermo cum quadam perpetui concentus suavitate versari, ut sonus ejus extremis terrarum partibus audiretur, ubi sunt quaedam secreta naturae.
PL 14, 922Aさらに、もっと明確な説によれば、天の軸そのものが絶えざる調和の甘美さをもって回っており、その響きが地の果てにまで聞こえるようにされているという。そこには自然の秘められた場所がいくつかある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.2.4
Nec id ab usu naturae alienum videtur; quandoquidem vox missa gratiore plausu e nemoribus resultet, aut montibus, et suaviore sono reddant quod acceperint. In scopulis quoque ipsis et lapidibus reperit natura quod delectaret.
PL 14, 922Aこれは自然のならわしに異なるとも見えない。声は放たれると、森や山々から心地よい響きとなってはね返り、受け取ったものをいっそう甘い音にして返すからである。自然は、岩や石の中にさえ、楽しませるものを見いだした。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.2.5
Aliorum specula, aliorum usus delectat aut gratia. Ferae ipsae, atque aves loci amoenioris aut modulatioris vocis delectatione mulcentur. Lactentibus quoque parvulis aut severitas terrori est, aut blanditiae voluptati. Naturalis igitur delectatio est.
PL 14, 922Aある者は眺めの美しさに、ある者は用い方や魅力に楽しみを覚える。野獣や鳥さえも、心地よい場所や調子のよい声の楽しみによって、なごむ。乳飲み子でさえ、厳しさには怯え、あやされることには喜びを覚える。それゆえ、楽しみは自然なものである。