Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.30.1
Simpliciter autem et illud accipiamus; quia Deus progressus est in virtutibus Judaeorum, quando Jesus Nave ducem militiae coelestis adoravit: et ideo sine ferro vicit, et sine ulla obsidione destruxit urbem Hiericho, quae habebat validissimos muros.
PL 14, 1104C次の理解も、素朴に受け取ろう。ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕が天の軍の将を拝したとき、神はユダヤ人の軍勢とともに進み出たのである。それゆえ彼は剣なしに勝ち、包囲することもなく、極めて堅固な城壁をもつ町エリコを破壊した。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.30.2
Quando enim progressus est in virtutibus servorum suorum Deus, victoria consecuta est. Nam progressus est angelus ad Ezechiae preces, et stravit innumeras copias Assyriorum.
PL 14, 1104C神が自らの僕たちの軍勢とともに進み出たときには、勝利が伴った。実に、ヒゼキヤの祈りに応じて天使が進み出て、アッシリア人の無数の軍勢を打ち倒した。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.30.3
Sed interdum et quos vult in certamine coronari Dominus, veluti derelinquit ad tempus; ut fide vincant, nec rebus secundis et prosperis devotio remittatur. Denique saepe qui prosperorum cursu, et secundorum usurpatione ceciderunt, corriguntur adversis.
PL 14, 1104Cしかし、主は、戦いで冠を受けさせようと望む者たちをも、ときに、いわば一時のあいだ見捨てる。信仰によって勝つため、また順調で栄えた状況のために信心が緩まないためである。実際、順調な歩みと、恵まれた状況をほしいままに用いたことで倒れた者が、逆境によって矯正されることは多い。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.30.4
Ideo frequenter invenimus Judaeos post victoriam lapsos, post servitium correctos; quia precibus et deplorationibus Deum ad se redire fecerunt.
PL 14, 1104Dだからこそ、ユダヤ人が勝利ののちに堕落し、隷属ののちに矯正されたことを、我々はしばしば見いだす。祈りと嘆きによって、彼らは神を自分たちのもとへ立ち返らせたからである。