Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.32.1
(Vers. 11.) Unde et adjunxit: Amove a me plagas tuas (Psal. XXXVII, 18) . Quomodo hoc sibi congruit?
PL 14, 1054A(第11節)それゆえ彼はさらに付け加えた。「汝の打撃を私から取り去れ」(詩篇37:18)〔底本の引照の番号のまま。引かれた句はこの詩篇の第11節にある〕。これはどう辻褄が合うのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.32.2
In superiore psalmo flagellis se obtulit, hic flagella a se postulat amoveri; nisi quia solvit jam de manu Domini duplicia peccata sua, erubescendo, opprobria sustinendo? Compunctiones cordis sui sunt et cogitationum, sunt et increpationum flagella.
PL 14, 1054A前の詩篇では、彼は鞭に自らを差し出した。ここでは、鞭が自分から取り去られるよう求めている。それは、恥じることによって、恥辱に耐えることによって、自らの罪のために主の手から二倍の償いをすでに払ったからでなくて何であろうか〔イザヤ40:2「主の手から自らの罪のために二倍を受けた」を踏まえる〕。心と思いの悔恨の鞭があり、また叱責の鞭もある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.32.3
Videamus tamen ne ideo dixerit ante Deum esse substantiam animae suae; quia non impugnaret adversarius eam, nisi potestatem accepisset a Domino; quod enim fecit Dominus, et tuetur. Denique angelus in circuitu est hominis, qui praetendit, ne quis noceat ei.
PL 14, 1054Bだが、見よう。彼が自らの魂の実体は神の前にあると言ったのは、敵対者が、主から権能を受けなければ魂を攻撃しなかったからではないか。主が造ったものを、主は守りもするからである。実に天使が人の周りにおり、誰も彼を害さないよう立ちはだかる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.32.4
Non discedit angelus, nisi jussus a Domino, ut suus athleta decertet. Ergo quasi substantia Domini praesumit veniam sibi iniquitatum suarum a Conditore suo posse concedi; et ideo rogat, quia novit Auctorem suum misericordem.
PL 14, 1054B天使は、主から命じられなければ去らない。自分の競技者が戦い抜くためである。それゆえ彼は、いわば主の実体として〔主に属するもの、主の造ったものとして、の意と取った〕、自らの不法の赦しが創造主から与えられうると確信する。そしてそれゆえに求める。自らの造り主が憐れみ深いと知っているからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.32.5
Deinde quia datus sit in opprobrium, non resistit; sed patitur adversum se assistere peccatorem, et silet substantiae suae conscientia, quae bona est, et potest corporis ferocitatem refrenare, ut virtus succedat, culpa ponatur.
PL 14, 1054B次に、恥辱に引き渡されたのだから、逆らわない。罪人が自分に敵対して傍らに立つことに耐え、自らの実体の良心は黙す。その良心は善であり、体の猛りを抑えることができる。徳が代わりに来て、咎が捨てられるためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.32.6
Postremo quia factus a Domino est, citius sibi posse donari peccatum confidenter existimat, qui fortitudinem manus Domini potuerit sustinere.
PL 14, 1054B最後に、主によって造られたのだから、主の手の強さに耐えることができた者は、罪がいっそう速やかに自分に赦されうると、確信をもって考える。