ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput VII 詩篇38篇講解 第VII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1042B · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.7.1

1

Cum sibi ergo ipse praetenderet, loquebatur in suo corde: Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me. Adest semper inimicus, quia semper insidiatur. Etsi illum non vides, adest: etsi illum non sentis, incursat.

PL 14, 1042B

それゆえ彼は、自分自身の前に〔防ぎを〕張りながら、自分の心の中で語った。「私は私の口に見張りを置いた、罪人が私に向かって立っている間」。敵は常にそこにいる。常に策をめぐらしているからである。あなたが彼を見なくとも、彼はそこにいる。あなたが彼を感じなくとも、彼は襲いかかっている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.7.2

2

Si non vides, videnti crede: Consistit, inquit, peccator adversum me. Qui videt peccatum suum, videt etiam peccatorem sibi in iis quae gesserit, illudentem. Qui autem peccatorem praeviderit, potest vitare peccatum.

PL 14, 1042C

あなたが見ないのなら、見ている者を信じよ。彼は言う。「罪人が私に向かって立っている」。自分の罪を見る者は、自分のなしたことにおいて自分を嘲る罪人をも見る。罪人をあらかじめ見ていた者は、罪を避けることができる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.7.3

3

Videbat David consistere adversum se peccatorem; quando Semei maledicebat et lapidabat regem suum, et clamabat: Exi, vir sanguinum (II Reg. XVI, 7) .

PL 14, 1042C

ダビデは、罪人が自分に向かって立っているのを見ていた。シメイが自分の王を呪い、石を投げ、叫んだときである。「出て行け、血の男よ」(サムエル記下16:7)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.7.4

4

Neque enim tam praeruptus foret, ut nec tanti regis reverentia moveretur, nec armatum ejus timeret exercitum, cum unus de exercitu ejus conviciantem potuisset occidere; sed amentem diabolus fecerat, qui eum impellebat ad mortem.

PL 14, 1042C

実際、彼がこれほど無謀で、これほどの王への畏敬にも動かされず、王の武装した軍勢をも恐れなかったとは、考えにくい。王の軍勢の一人が、罵る彼を殺すこともできたのだから。しかし悪魔が彼を狂わせ、死へと駆り立てていたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.7.5

5

Ideo David adversus auctorem magis praeliabatur, quam ministrum persequebatur. Quid enim magnum, de homine invalido vindicari, quem ad furorem alter urgebat, in cujus nece peccator habuisset voluntatis effectum?

PL 14, 1042C

だからダビデは、下僕を追うよりも、むしろ張本人に対して戦っていた。実際、別の者が怒りへと駆り立てていた無力な人間に報復することに、何の偉大さがあろうか。その人間が殺されれば、罪人〔悪魔〕は自分の意志の成果を得たであろうに。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.7.6

6

Non gladio diabolus, sed verbo Dei vincitur: ideo taceat lingua hominis, Dei Verbum loquatur. Denique et Christus tacebat ante Pilati judicium constitutus, ut nobis daret formam tacendi; quia lingua corporis facilis est ad errorem, proclivis ad lapsum.

PL 14, 1042D

悪魔は剣によってではなく、神の言葉によって打ち負かされる。だから人間の舌は黙し、神の言葉が語るようにせよ。キリストもまた、ピラトの裁きの前に立って黙していた。我々に黙する型を与えるためである。体の舌は誤りに陥りやすく、堕落に傾きやすいからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.7.7

7

Sunt autem et qu tacentes loquantur; sicut Moyses qui stabat attonitus, et tacebat, cui dixit tacenti Deus: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 5) ? Ut Susanna, quae tacuit in periculis suis, et Dominus exaudivit eam.

PL 14, 1042D

しかし、黙したまま語る者たちもいる〔刷りは qu で i の字が欠けているが、qui と読む〕。モーセは、茫然として立ち、黙していた。黙している彼に神は言った。「なぜ汝は私に向かって叫ぶのか」(出エジプト記14:5)〔ミーニュの引照は出エジプト記14:5。出エジプト記14:15 に当たる〕。スザンナも、自分の危機のなかで黙し、主は彼女の願いを聞き入れた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.7.8

8

Ergo etiamsi in te verbum Dei sit; et tacebis in Dei verbo, et tacitus clamabis, ut audiaris a Christo.

PL 14, 1042D

それゆえ、たとえあなたのうちに神の言葉があるとしても、あなたは神の言葉において黙し、黙したまま叫び、キリストに聞かれるであろう。