Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.87.1
(Vers. 24.) Sequitur: Quare faciem tuam avertis? Avertere a nobis Deum faciem suam putamus, quando sumus in aliquibus afflictionibus constituti; ut tenebrae nostro offundantur affectui, quibus impediti fulgorem veritatis oculis nostris haurire nequeamus.
PL 14, 1130C(第24節)続けてこう言う。「なぜ汝の顔を背けるのか」。神が我々から顔を背けると我々が思うのは、何らかの苦難のうちに置かれているときである。我々の心情に闇が注がれ、それに妨げられて、真理の輝きを我々の目に汲み取ることができなくなる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.87.2
Etenim si in nostrum Deus attendat ingenium, et nostram mentem visitare dignetur, certi simus quod nulla res nobis caliginem possit obducere.
PL 14, 1130C実際、神が我々の才に目を留め、我々の精神を訪れることを良しとするなら、いかなるものも我々に暗闇を覆いかぶせることはできないと確信してよい。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.87.3
Etenim si vultus hominis caeteris membrorum partibus plus refulget, et quemcumque intuemur, vel incognitum agnoscimus, vel cognitum recognoscimus, quem aspectus noster latere non patitur; quanto magis Dei vultus quem spectat, illuminat!
PL 14, 1130D実際、人の顔が体のほかの部分にまさって輝き、我々が誰を見ても、見知らぬ人であればその人が誰かを知り、知っている人であれば見覚えがあると気づき、我々の眼差しがその人が隠れたままでいることを許さないのなら、まして神の顔は、それが見る者をどれほど照らすことか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.87.4
De quo ut caetera ejus sunt; ita et hoc praeclarum sancti Apostoli, qui vere interpres est Christi, ut aptiore eum sensu et sermone nostris infunderet mentibus; unde ait: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae claritatis Domini in facie Christi Jesu (II Cor. IV, 6) .
PL 14, 1130Dこれについては、彼のほかの言葉がそうであるように、聖なる使徒のこの言葉もまた輝かしい。使徒は真にキリストの解き明かし手であり、より適切な感覚と言葉によってキリストを我々の精神に注ぎ込もうとして、こう言う。「闇の中から光が輝き出よと言った神は、キリスト・イエスの顔において主の輝きの知を照らすために、我々の心の中に輝いた」(二コリント4:6)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.87.5
Ubi igitur in nobis reluceat Christus, audivimus. Est enim fulgor aeternus animorum, quem ideo Pater misit in terras, ut ejus illuminati vultu, aeterna et coelestia spectare possimus, qui ante terrena caligine tenebamur.
PL 14, 1131Aそれゆえ、キリストが我々の中でどこに再び輝くかを、我々は聞いた。キリストは心の永遠の輝きであり、父がそれを地に遣わしたのは、その顔に照らされて、かつて地上の暗闇に捕らわれていた我々が、永遠のもの、天のものを見ることができるためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.87.6
Quid de Christo loquar; cum etiam Petrus apostolus dixerit ad illum claudum ex utero matris suae: Respice in nos (Act. III, 4) ; qui respexit in Petrum, et fidei illuminatus est gratia? Neque enim accepisset remedium sanitatis, nisi fideliter credidisset.
PL 14, 1131Aキリストについて何を語ろうか。使徒ペトロも、母の胎にいたときから足の不自由なあの者に言ったではないか。「我々を見よ」(使徒言行録3:4)。その者はペトロを見て、信仰の恩寵に照らされた。彼が癒しを受けたのは、信仰をもって信じたからにほかならない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.87.7
Unde cum tanta gloria esset in apostolis, audiens transire Dominum Jesum Zacchaeus ascendit in arborem; quia exiguus et pusillus in turba eum videre non poterat. Vidit Christum, et lumen invenit. Vidit eum, et qui ante aliena rapiebat, sua contulit. Merito ergo dicunt isti: Quare faciem tuam avertis?
PL 14, 1131Aそれゆえ、使徒たちにこれほどの栄光があったとき、ザアカイは主イエスが通り過ぎるのを聞いて木に登った。背が低く小さかったので、群衆の中で主を見ることができなかったからである。彼はキリストを見て、光を見いだした。彼を見て、以前は他人のものを奪っていた者が、自分のものを差し出した。それゆえ、この者たちが「なぜ汝の顔を背けるのか」と言うのは当然である。