Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.1.1
[1145] (Vers. 1.) Hujus titulus hic est: Psalmus cantici filiis Core, secunda sabbati (Psal. XLI et seq.) .
PL 14, 1145A(第1節)この詩篇の表題はこうである。「歌の詩篇、コラの子らに、安息日の第二日に」(詩篇41以下)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.1.2
Boni filii Core, et psalmis jam superioribus approbati, eo quod congruis sensibus et cogitationibus ad virtutum studia convenientibus in semetipsis pangerent spiritale psalterium, et cognitioni divinitatis, pervigiles specula mentis intenti, coelestium mysteriorum digni forent haurire secreta.
PL 14, 1145Aコラの良き子らは、すでに先の詩篇でも認められている。ふさわしい思いと、徳への熱意に適う考えとをもって、自らの内に霊的なプサルテリウムを奏で、精神の物見の塔から目覚めて神性の認識に注意を向け、天の奥義の秘密を汲み取るにふさわしい者であったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.1.3
Et ideo cum psalmorum ante arcam Domini quotidie canendorum munus et officium recepissent, videntur electi, ut psalmum cantici in secunda sabbati specialiter reciperent concinendum.
PL 14, 1145Bそこで、主の箱の前で日々歌うべき詩篇の務めと職分を受けたとき、彼らは、「歌の詩篇」を安息日の第二日に特に受けて歌い合わせるために選ばれたと見える。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.1.4
Etenim quibus recte videbatur esse commissum, ut ascensionem Domini ab inferis resurgentis voce sua psallerent; his utique deferendum fuit, ut ipsum resurrectionis diem munere suo ministerioque celebrarent.
PL 14, 1145B実際、冥界から復活する主の上昇を自らの声で歌うことが正当に委ねられていたと見える者たちには、復活の日そのものを自らの務めと奉仕によって祝うことも、当然委ねられるべきであった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.1.5
Quid est enim secunda sabbati; nisi Dominica dies quae sabbatum sequebatur? Dies autem sabbati erat dierum ordine posterior, sanctificatione Legis anterior.
PL 14, 1145B実際、「安息日の第二」とは何か。安息日に続く主日ではないか。安息日は、日の順序では後であり、律法による聖別では先であった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.1.6
Sed ubi finis Legis advenit, qui est Christus Jesus ( finis enim (Rom. X, 4) Legis Christus ad justitiam omni credenti ) et resurrectione sua octavam sanctificavit: coepit eadem prima esse, quae octava est, et octava quae prima: habens ex numeri ordine praerogativam, et ex resurrectione Domini sanctitatem.
PL 14, 1145Cしかし、律法の終わりであるキリスト・イエスが来て(「律法の終わりは、信じるすべての者にとって正義に至るキリストだからである」(ローマ10:4))、自らの復活によって第八の日を聖別したとき、第八の日であるその同じ日が第一の日となり始め、第一の日がまた第八の日となった。その日は、数の順序からは優先権を、主の復活からは聖性を持つのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.1.7
Unde et in Evangelio legimus δευτερόπρωτον sabbatum (Luc. VI, 1) , quod Latine dicitur secundo-primum. Ubi enim Dominica dies coepit praecellere, qua Dominus resurrexit; sabbatum quod primum erat, secundum haberi coepit a primo.
PL 14, 1145Cそれゆえ福音書において我々は、「第二第一の(デウテロプロートン)安息日」〔ギリシア語〕(ルカ6:1)と読む。これはラテン語では「第二-第一」と言われる。主が復活した主日が優れ始めたとき、第一であった安息日は、第一のものから第二と見なされ始めたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.1.8
Prima enim requies cessavit, secunda successit. Unde et ad Hebraeos scribens Apostolus ait: Postera ergo die restat requies populo Dei. Festinemus igitur intrare in illam requiem (Heb. IV, 8, 9 et 11) .
PL 14, 1145C第一の安息は止み、第二の安息が続いたからである。それゆえ、使徒もヘブライ人に書き送って言う。「それゆえ翌日に、神の民のために安息が残っている。ゆえに我々は、その安息に入ることを急ごう」(ヘブライ4:8、9、11)。