Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.28.1
(Vers. 16.) Melius est parum justo, super divitias peccatorum multas. Non ergo divitiae accusantur, sed divitiae peccatorum; nisi forte quia peccator dixit: Omnia haec mihi tradita sunt, et cui volo, do illa (Luc. IV, 6) .
PL 14, 981B(第16節)「義人の持つわずかなものは、罪人たちの多くの富にまさる」。したがって、非難されているのは富ではなく、罪人たちの富である。あるいは、〔富が罪人たちのものと言われるのは〕罪人が「これらすべては私に渡されており、私は望む者にそれらを与える」(ルカ4:6)と言ったからかもしれない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.28.2
Deinde quoniam divitiae magis facem cupiditatis inflammant; et unusquisque dum majora desiderat, non declinat diverticula peccatorum. Unde et Salvator dixit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9) .
PL 14, 981Cさらに、富はむしろ欲望の松明を燃え立たせ、誰もがより大きなものを望むうちに、罪人たちの脇道を避けなくなるからである。それゆえ救い主も言った。「不法のマンモンで、汝らのために友をつくれ」(ルカ16:9)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.28.3
Iniquitatis enim census est, qui in diaboli potestate est, ut cui ille voluerit, conferatur.
PL 14, 981C不法の財産とは、悪魔の権力のうちにあって、悪魔が望む者に授けられるものだからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.28.4
Potest et illud intelligi: Melius est parum justo, super divitias peccatorum multas; quia est qui est dives in verbis, ut sunt philosophi istius mundi de sacrilegiis disputantes, de motu siderum, de stella Jovis ac Saturni, de generationibus hominum, de simulacrorum cultu, de geometria, de dialectica.
PL 14, 981C次のようにも理解できる。「義人の持つわずかなものは、罪人たちの多くの富にまさる」。言葉に富む者がいるからである。この世の哲学者たちのように、瀆神的な事柄について、星の運行について、ユピテルとサトゥルヌスの星について、人間の誕生について、偶像の礼拝について、幾何学について、弁証術について論じる者たちである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.28.5
Philosophi ergo in sermone divites sunt, fidei inopes, veritatis exsortes. Et sunt plerique simplices Domini sacerdotes, in sermone pauperes, abstinentia et virtute sublimes.
PL 14, 981Cしたがって哲学者たちは言葉に富み、信仰に乏しく、真理にあずからない。そして、素朴な主の司教たちも多く、言葉には貧しいが、節制と徳において崇高である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.28.6
Illi multis loquuntur perfidiam, isti paucis fidem asserunt; illi suos amittunt quotidie sacerdotes, hic pauper populos acquirit Ecclesiae, numeroque credentium.
PL 14, 981C前者は多くの人々に不信を語り、後者は少数の人々に信仰を主張する。前者は日々自分たちの祭司を失い、この貧しい者は教会のために諸民を、また信じる者の数を獲得する。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.28.7
Qui ergo hos audierit, et viderit operum qualitatem, dicit: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas. Hinc Salomon derivavit illud, quod quasi suum ipse posuit: Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19) .
PL 14, 981Dそれゆえ、これらの人々の言葉を聞き、その働きの質を見た者は言う。「義人の持つわずかなものは、罪人たちの多くの富にまさる」。ここからソロモンは、自らの言葉のように置いた次の句を導いた。「言葉が多ければ、罪を免れない」(箴言10:19)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.28.8
Dialectica ergo divitiis verborum fluit, pietas timorem Dei servat. Ideo hic parcus in verbis, dives in spiritu, magis vult timere, quam vana veri verba jactare; timor enim disciplina sapientiae est: loquacitas innocentiae virtutisque naufragium, atque incentivum prolapsionis et culpae.
PL 14, 982Aこうして弁証術は言葉の富に流れ、敬虔は神への畏れを守る。それゆえ、言葉に控えめで、霊に富むこの者は、真理の空しい言葉をまき散らすよりも、畏れることをいっそう望む。畏れは知恵の訓練だからである。多弁は無垢と徳の難破であり、転落と咎を煽り立てるものである。