ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XXXV 詩篇37篇講解 第XXXV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1026D · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.35.1

1

Qua ratione autem non cognovit in infructuosis et fragilibus gloriantes? Quia malis operibus et iniquitatis suae securibus evertunt animae fidelis ingressus, et crudelibus factis scindunt piae mentis vestibula; ne per ea possit Christus intrare.

PL 14, 1026D

では、実を結ばず脆いものを誇る者たちを、彼はどうして知らなかったのか。彼らは悪い行いと自らの不法の斧によって、信仰ある魂の入口を倒し、残酷なふるまいによって、敬虔な精神の玄関を裂くからである。その入口を通ってキリストが入ることができないようにするためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.35.2

2

Debet autem unusquisque portas suas et januas custodire; ut cum venerit Christus et pulsaverit, dicant ministrae potestates quae praeeunt et praecurrunt: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales (Ps. XXXVIII, 7) .

PL 14, 1027A

各人は自らの門と戸を守らねばならない。キリストが来て戸を叩くとき、先導し先駆けする、仕える権能たちが言うためである。「君主たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の戸よ、高く上がれ」(詩篇38:7)〔番号は刷られたまま。この句は詩篇23:7にある〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.35.3

3

Vere principes, qui se bene rexerint, ut in animas eorum Christo ingressus sit. Simile quoque illud est Salomonis: Si spiritus habentis potestatem ascenderit adversum te, locum tuum non relinquas; quia cura mitigabit delicta magna (Eccl. X, 4) .

PL 14, 1027A

まことに君主たちとは、自らをよく治めて、その魂にキリストの入る道が開かれた者たちである。ソロモンの次の言葉もこれに似ている。「権力を持つ者の霊が汝に向かって昇ってきても、汝の場を離れるな。配慮は大きな罪をなだめるからである」(コヘレトの言葉10:4)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.35.4

4

Diligentia enim et fides superiorem locum tenent, inferiorem perfidia. Ideo ascendat ad te bona diligentia, quae insidias excludit inimici et aufert peccatum, ne malitia potestatem habentis nocere possit.

PL 14, 1027A

勤勉と信仰が上の位置を占め、背信が下の位置を占めるからである。それゆえ、よき勤勉があなたのもとに上るように。それは敵の策略を締め出し、罪を取り去り、権力を持つ者の悪意が害をなすことのないようにする。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.35.5

5

Hanc videt Ecclesiastes in Canticis malitiam sub sole, hoc est, in hoc mundo, unde et subsolanum locum hunc Scriptura memoravit. Sub sole ergo vidit, non supra solem, ubi pax angelorum est, vel sanctitas coelestium potestatum.

PL 14, 1027A

コヘレトはその歌の中で〔底本は in Canticis。ミーニュの脚注は、ここの「歌」はコヘレトの言葉そのものを指し、『世から逃れることについて』4・20 の in hymnis(賛歌の中で)も同じである、とする〕、この悪意を日の下に見ている。日の下とは、すなわちこの世界においてである。それゆえ聖書はこの場所を「日の下の場所」〔subsolanus は普通「東の」の意。ここでは sub sole にかけて「日の下の」と取った〕として記した。したがって彼が見たのは日の下であって、天使たちの平和や天の権能たちの聖性がある、日の上ではない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.35.6

6

Aut forte sub sole iniquitatis dixit; malitiae enim diabolus praesidet, virtutibus Christus.

PL 14, 1027B

あるいはおそらく、彼は「不法の日の下」と言ったのであろう。悪意には悪魔が君臨し、徳にはキリストが君臨するからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.35.7

7

Itaque ut vinceret spiritum potestatem habentem, quam ad tempus accepit, incurvabat se in oratione David, cervicem sicut circulum flectens, et humiliabat in precibus; oratio enim se humiliantis nubes penetrat, et elementorum alta transcendit, ut Christo appropinquet.

PL 14, 1027B

それゆえ、一時のあいだ受けたその権力を持つ霊に打ち勝つために、ダビデは祈りの中で身を屈め、首を輪のように曲げ、祈りの中で自らを低くした。自らを低くする者の祈りは雲を貫き、諸元素の高みを越えて、キリストに近づくからである。