ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLVIII, Caput XXI 詩篇48篇講解 第XXI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1163D · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.21.1

1

(Vers. 15.) Sicut oves in infernum deducentur: nors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutinum; et auxilium eorum veterascet in inferno, a gloria eorum. Qui noluerunt ut pasceret eos Christus, depascet eos mors.

PL 14, 1163D

(第15節)「羊のように、彼らは冥界へと導かれる。死〔底本は nors。mors「死」と読む〕が彼らを食い尽くす。そして義人たちは、朝に彼らを支配する。彼らの助けは、冥界の中で古びる。彼らの栄光から」。キリストに自分たちを牧されることを望まなかった者たちを、死が食い尽くす。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.21.2

2

Quis ergo dimittat bonum pastorem, qui pro ovibus suis animam suam ponit, quia pertinet ad eum gregis sui cura? Aut quis eligat mercenariam mortem, quae operum pessimorum digna mercede referatur?

PL 14, 1164A

それゆえ、自らの羊のために自らの魂を捨てる善き牧者を、誰が手放すであろうか。羊の群れへの配慮は、彼に属するからである。あるいは、最悪の業にふさわしい報酬として差し出される、雇われ人の死を、誰が選ぶであろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.21.3

3

Simul cognosce, o homo, quia Christus verus est pastor, qui suos pascit ad vitam. Mors subintravit, quae ad interitum adducit alienos, et devorat eos, quibus potest propter eorum flagitia praevalere.

PL 14, 1164A

同時に、人よ、知れ。キリストこそ真の牧者であり、自らの者たちを命へと牧する。死が忍び入り、他人を滅びへと導き、その悪行のゆえに打ち勝ちうる者たちを呑み込むのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.21.4

4

Quibus licet in hac vita studium potentiae fuerit et divitiarum, ut aliis dominarentur: sed in resurrectione erit servitus, cum justis matutinus splendor illuxerit: quorum figura est, quod Jacob dominus praeponitur fratri.

PL 14, 1164A

彼らは、この世の生では、他の者たちを支配するための権力と富に熱心でありえたとしても、復活のときには奴隷となる。朝の輝きが義人たちに照り出すときである。その象りが、ヤコブが兄の主人として立てられたことである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.21.5

5

Miserabilis itaque servitus, ut eo tempore quo alii vocantur in gloriam splendoris et luminis, horum gloria veterascat et consumatur in tenebris inferorum. Meritoque de his dicitur: De honore suo et gloria sua expulsi sunt; quia temporalis haec gloria.

PL 14, 1164A

それゆえ、哀れな隷属である。他の者たちが輝きと光の栄光へ呼ばれるそのときに、この者たちの栄光は古び、冥界の闇の中で尽きるのである。そして当然、彼らについてこう言われる。「彼らは自らの誉れと栄光から追い出された」。この栄光は一時的なものだからである。