ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum LXI, Caput VII 詩篇61篇講解 第VII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1169A · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.7.1

1

Cur dixit, erit, si sempiterna subjectio est? Sed quia Filius Dei qui loquebatur aeternus est, animam autem suscepit ex tempore; ideo futuram subjectionem animae suae dicit.

PL 14, 1169A

もし服従が永遠のものなら、なぜ「服するであろう」と言ったのか。語っていた神の子は永遠であるが、魂は時において受け取ったので、自分の魂の服従を将来のものとして言うのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.7.2

2

Per ipsam ergo obedientia, per ipsam humilitas; quae tamen non ad infirmitatem potentiae suscepta sunt, sed ad magisterium disciplinae.

PL 14, 1169A

それゆえ、この魂を通して従順があり、この魂を通して謙遜がある。しかし、これらは力の弱さのために受けられたのではなく、訓練の教えのために受けられたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.7.3

3

Ipse enim Dominus Jesus cum esset in Dei forma, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, in specie inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 6-8) .

PL 14, 1169B

主イエスは、神の形であったが、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、かえって自分を空しくして僕の形を取り、人間と同じ者となり、姿において人として見いだされ、自分を低くして、死に至るまで従順となった(フィリピ2:6-8)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.7.4

4

Sicut Apostolus dicit, non jugem et perpetuam, sed temporalem subjectionem cupiens declarare: qualis sit suscepta cum carne, et deposita cum ipsius corporis servitute. Sic etiam ad Hebraeos scriptum est.

PL 14, 1169B

使徒はこう言って、永続する不変の服従ではなく、一時的な服従であることを示そうとしている。それは肉と共に受け取られ、その体の隷属と共に捨てられるようなものである。ヘブライ書でも同じように書かれている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.7.5

5

Nam cum proposuisset exemplum dicens: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech; subjecit idem Paulus: Qui in diebus carnis preces et supplicationes adhibuit ei, qui posset liberare eum de morte, cum magna voce et lacrymis: et exauditus ab illo metu.

PL 14, 1169B

使徒パウロは、「汝は永遠に祭司である、メルキゼデクの位に従って」という例を示した後、続けて言った。「肉の日々に、自分を死から救うことのできる者に、大きな叫びと涙をもって祈りと願いを捧げ、その畏れのゆえに聞き入れられた」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.7.6

6

Quamquam esset Filius, didicit ex his quae passus est obedientiam: et consummatus obtemperantibus sibi causa factus est salutis aeternae: vocatus a Deo sacerdos secundum ordinem Melchisedech (Hebr. V, 6-10) .

PL 14, 1169C

「彼は子であったのに、受けた苦しみから従順を学び、完成されて、自分に従う者たちに永遠の救いの原因となり、神によってメルキゼデクの位に従う祭司と呼ばれた」(ヘブライ5:6-10)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.7.7

7

Nonne igitur evidenter clamavit Apostolus dicens obedientiam illam et humilitatem non divinitatis fuisse, sed carnis? Quod enim discitur, temporale est.

PL 14, 1169C

それゆえ使徒は、あの従順と謙遜が神性のものではなく肉のものであったと、明白に叫んだのではないか。学ばれるものは一時的だからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.7.8

8

Quasi homo ergo ex his quae passus est, didicit obedientiam; ut consummaretur in carne, et per obedientiae transfusam in nos successionem causa fieret nobis salutis aeternae, quibus ante per inobedientiae haereditatem primus ille Adam causa factus est mortis.

PL 14, 1169C

したがって、人として受けた苦しみから従順を学んだのである。肉において完成され、従順が我々へと注ぎ込まれて継承されることによって、我々にとって永遠の救いの原因となるためである。それまで我々には、不従順の相続によって、最初のアダムが死の原因となっていたのである。