Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.6.1
Exspectavit eum Adam de paradiso ejectus; ut longo liberaretur exsilio. Exspectavit eum in Noe justo, qui ad semen futurorum est reservatus; ut ex illo justitiae semina in hominibus pullularent.
PL 14, 1060Aアダムは、楽園から追い出されて、彼を待ち望んだ。長い追放から解放されるためである。彼を義人ノアにおいて待ち望んだ。ノアは来たるべきものの種のために保たれた。彼から正義の種が人々の間に芽吹くためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.6.2
Ipsum putabat publicae salutis auctorem, qui diluvio superstes esse meruisset. Ipsum sapientiae principem, qui excoluisset vitem, et ex ejus fructu inebriatus foret.
PL 14, 1060A洪水を生き延びるにふさわしいとされた者こそ、公の救いの創始者であると彼は考えた。ブドウを耕し、その実で酔った者こそ、知恵の頭であると〔考えた〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.6.3
Quid est enim vitis nisi sapientia? sicut aperuit nobis David coelestis interpres oraculi dicens: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae (Psal. CXXVII, 3).
PL 14, 1060A実に、ブドウとは知恵でなくて何であろうか。天の託宣の通訳者ダビデが、我々に明らかにして言うとおりである。「汝の妻は、汝の家の脇で豊かに実るブドウのようである」(詩篇127:3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.6.4
Eo quod in ipso esset sapientiae plenitudo, quae exspectabatur in Christo, qui novo repletus sapientiae sacramento, quod oculus non vidit, nec auris audivit, inusitatum nobis deferre mysterium properavit; ut nudus jaceret, et exuberantis sapientiae pocula inaudita proflueret: ut obliti superiorum, in novos mores, et novam sobrietatem vitae resurgeremus aeternae; quo per stultitiam praedicationis Deus agnosceretur, quem per sapientiam non cognovit hic mundus.
PL 14, 1060B知恵の充満が彼のうちにあったからである。それはキリストにおいて待ち望まれていた。キリストは、知恵の新しい秘義に満たされ、目が見ず、耳が聞かなかったもの、我々には見慣れぬ奥義を運んでくることを急いだ。裸で横たわり、あふれる知恵の、聞いたことのない杯を注ぎ出すためである。我々が先のことを忘れ、新しい習いと、永遠の生命の新しい節度へと復活するためであり、この世が知恵によって知らなかった神が、宣教の愚かさによって知られるためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.6.5
Denique in figura illa dormientis et nudati patris, qui stultitiam risit, maledictus est: qui venerati sunt, benedictionis gratiam sunt adepti.
PL 14, 1060Bついに、あの眠って裸にされた父の象りにおいて、その愚かさを笑った者は呪われた。敬った者たちは、祝福の恩寵を得た。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.6.6
Ideoque qui mortem unigeniti Filii Dei, patris et creatoris omnium, ad offendiculum, aut opprobrium nostrae fidei objiciendam esse crediderint, peccatorum suorum nexibus ad perpetuam maledictionis aerumnam tenentur astricti: qui vero eam pro totius humani generis absolutione suscipiunt, virtutis aeternae praesidio fulciuntur.
PL 14, 1060Bそれゆえ、万物の父であり創造主である神の独り子の死を、我々の信仰のつまずきや恥辱として突きつけるべきだと考える者たちは、自らの罪の縄目によって、永遠の呪いの苦難へと縛りつけられている。だが、全人類の解放のためにその死を受け入れる者たちは、永遠の力の守りに支えられる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.6.7
Crux enim Christi Judaeis offendiculum, Graecis stultitia, ut Apostolus dixit (I Cor. I, 23 et seq.) : nobis autem qui credimus in Dominum Jesum, virtus Dei atque sapientia est.
PL 14, 1060C実に、キリストの十字架は、使徒が言ったように、ユダヤ人にはつまずき、ギリシア人には愚かさである(一コリント1:23以下)。だが、主イエスを信じる我々にとっては、神の力であり知恵である。