Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.4.1
Ergo alius intelligendus est hic beatus, qui intelligit super pauperem. Hic de fide dicit, alibi de misericordia. Prior ergo fides, secunda misericordia. Cum fide, pretiosa misericordia: sine fide, nuda; sine fide, instabilis.
PL 14, 1069Cしたがって、貧しい者について悟るこの幸いな人は、別の者と理解せねばならない。ここでは信仰について言い、別の箇所では慈しみについて言う。したがって、先にあるのは信仰、第二に慈しみである。信仰とともにあれば慈しみは貴く、信仰がなければ裸であり、信仰がなければ不安定である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.4.2
Fides enim virtutum omnium stabile fundamentum est. Beatus ergo qui intelligit super Christi inopiam et paupertatem, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset: dives in regno, pauper in carne; quia suscepit hanc pauperum carnem.
PL 14, 1069C信仰はすべての徳の確固たる土台だからである。したがって、キリストの窮乏と貧しさについて悟る人は幸いである。彼は我々のために、富んでいたのに貧しくなった。国においては富み、肉においては貧しい。貧しい人々のこの肉を引き受けたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.4.3
Pauperes enim facti sumus nimis, qui virtututum exuvias pretiosas fraude serpentis amisimus, exclusi de paradiso, ejecti de patria, in exsilium relegati, ipso quoque nudati corporis integumento, quod antea virtutum septa muniebant, postea delicta nudarunt.
PL 14, 1069D実際、我々は余りに貧しくなった。蛇の欺きによって徳〔底本は行末で virtu-tutum と重ねる。virtutum と読む〕の貴い衣を失い、楽園から締め出され、故郷から追われ、追放に送られ、体の覆いまでも裸にされたのである。その覆いは、以前は徳の囲いが守っていたが、のちに罪が裸にした。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.4.4
Si ergo egenus et pauper in carne, utique egenus et pauper in carnis istius passione. Non ergo in divitiis suis, sed in nostra passus est paupertate.
PL 14, 1070Aしたがって、肉において窮乏し貧しいのなら、まさにこの肉の受難においても窮乏し貧しい。ゆえに彼は自らの富においてではなく、我々の貧しさにおいて苦しんだのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.4.5
Ideoque non plenitudo divinitatis, quae in illo corporaliter habitat, ut Scriptura testatur (Coloss. II, 9) , sed caro passa est. Hoc intellige, hoc persequere, id tene, ne dicatur tibi: Noluit intelligere super mendicum et pauperem.
PL 14, 1070Aそれゆえ、聖書が証しするように、彼のうちに体をもって宿る神性の充満(コロサイ2:9)が苦しんだのではなく、肉が苦しんだのである。このことを悟れ、これを追い、これを堅く保て。「彼は乞食と貧しい者について悟ろうとしなかった」とあなたに言われないためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.4.6
Nam si hic dubitas, certe in illo psalmo qui adversus proditionem Judae ex persona dicitur Salvatoris, de illo versiculo dubitare non poteris, in quo ait: Et persecutus est hominem inopem et mendicum (Psal. CVIII, 17) .
PL 14, 1070A実際、もしここで疑うなら、ユダの裏切りに対して救い主の人格から語られるあの詩篇の、あの小節については、疑うことができないであろう。そこで彼は言う。「彼は窮乏した人、乞食を迫害した」(詩篇108:17)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.4.7
Intellige ergo in paupertatem Christi, ut dives sis; intellige in infirmitatem ejus, ut accipias sanitatem; intellige in crucem ejus, ut non erubescas; intellige in vulnus ejus, ut vulnera tua cures; intellige in mortem ejus, ut acquiras vitam aeternam; intellige in sepulturam ejus, ut invenias resurrectionem.
PL 14, 1070Aそれゆえ、あなたが富む者となるために、キリストの貧しさを悟れ。健康を受けるために、その弱さを悟れ。恥じないために、その十字架を悟れ。あなたの傷を癒すために、その傷を悟れ。永遠の生命を得るために、その死を悟れ。復活を見いだすために、その埋葬を悟れ。