ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum I, Caput XVIII 詩篇1篇講解 第XVIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 929A · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.18.1

1

Nunc illud occurrit, cur beatum dicere maluerit, non eum qui pietatis aliquo sit functus officio, sed eum qui ab impiorum consilio temperaverit. Videtur enim magis laudandus qui virtutis munus impleverit, quam qui peccatum evaserit.

PL 14, 929A

さて、次の疑問が浮かぶ。なぜ彼は、敬虔の務めを果たした人ではなく、不敬虔な者たちのはかりごとを避けた人を、幸いと呼ぶことを選んだのか。徳の務めを果たした者のほうが、罪を逃れた者よりも、賞賛されるべきだと見えるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.18.2

2

Siquidem nec bos, nec equus, nec lapis in peccato esse consueverunt, aut sedere in cathedra pestilentiae. Sed illa beatitudinis non habent fructum, quae virtutis non habent sensum. Nam quomodo perveniunt ad legis praemium, quae non habent sequendae legis affectum?

PL 14, 929A

実際、牛も馬も石も、罪の中にいることや、疫病の座に座ることはない。しかし、徳の感覚を持たないものは、幸いの実りを持たない。律法に従う心を持たないものが、どうして律法の報いに至るであろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.18.3

3

De rationalibus ergo propositam sententiam video, hoc est, de nobis. Nobis autem initium bonorum, abstinentia peccatorum est; quoniam legimus: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27) .

PL 14, 929B

こうして、示された言葉が理性ある者について語られていることが分かる。すなわち我々についてである。我々にとって善の初めは、罪を慎むことである。「悪から離れ、善を行え」(詩篇36:27)と読むからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.18.4

4

Hic enim ordo est disciplinae, ut ab inferioribus ad perfectiora contendas; ne terrearis mole majorum, qui leviorum exordio debeas provocari.

PL 14, 929B

実際これは教えの順序であって、低いものから、より完全なものへと進むためである。軽いものの始まりによって促されるべきあなたが、より大きなものの重さに怯えることのないようにである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.18.5

5

Scalarum enim similem esse Scriptura (Gen. XXVIII, 12) nos docet pietatis ascensum, per quas vidit angelos Domini ascendentes et descendentes sanctus Jacob, vir exercitationis; qui nobis propositus est, ut per illum cognosceremus gradum virtutis paulatim nos proferre debere; et ita posse ab imis ad summa contendere, si per processus gradiamur exiguos ad ea quae videntur humanae altiora naturae.

PL 14, 929B

聖書は、敬虔の上昇が梯子に似ていると教える(創世記28:12)。その梯子を伝って主の天使たちが昇り降りするのを、鍛錬の人である聖なるヤコブは見た。彼は我々に示された者であり、我々が彼を通して、徳の段階を少しずつ進めなければならないことを知るためである。こうして、低きところから高きところへ進むことができる。人の本性には高すぎると見えるところへ、小さな歩みを重ねて進むならば。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.18.6

6

Has tibi scalas semper habeto propositas. Ne timeas, o homo, gradus hos ascendere disciplinae. Primus gradus vicinus est terrae, sequens similis est prioris. Sic per aequales gradus ad summa conscenditur. Ne fastidias, o homo, primum illum velut vilissimum gradum.

PL 14, 929C

この梯子を、あなたはいつも目の前に置け。人よ、この教えの段を昇ることを恐れるな。最初の段は地に近く、次の段は前の段に似ている。こうして、等しい段を経て頂へ昇る。人よ、あの最初の段を、最も卑しいものとして嫌うな。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.18.7

7

Ille primus ascensus te a terris separat; aerem calcas, ubi ab humo elevaveris vestigium. In virtute positus surgendo liquisti terram; terram relinquis, si culpam declinas. Exordium ergo processionis ad virtutem est abstinere a peccato.

PL 14, 929C

あの最初の上昇は、あなたを地から引き離す。足を地面から上げたとき、あなたは空気を踏んでいる。徳の中に置かれて、あなたは昇ることで地を離れた。咎を避けるなら、地を離れるのである。したがって、徳へ進む歩みの始まりは、罪を慎むことである。