Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.41.1
Fructus interior est; folium, quo fructus vel a sole torrenti, vel a frigore defenditur. Fructus videtur esse fides, pax, doctrina, excellentia verae cognitionis, intentio bona, mysteriorum ratio.
PL 14, 943C実は内側にあり、葉は、実を、焼きつける太陽からも寒さからも守るものである。実と見えるのは、信仰、平和、教え、真の認識の卓越、善い意図、奥義の道理である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.41.2
Hos fructus bona vita custodit: mala etiam si perceperit, amittit: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16) ? In mysticis fructus est, in moralibus folium contemplatione mysteriorum coelestium.
PL 14, 943Cこれらの実を、善い生き方が守る。悪い生き方は、たとえそれを得ていても失う。罪人に神は言った。「汝はなぜ私の正義を語るのか」(詩篇49:16)。奥義にかかわる事柄においては実であり、道徳にかかわる事柄においては葉である。天の奥義の観想によって〔そうである〕〔contemplatione の係りは定かでない。前の文全体にかかると取った〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.41.3
Nam virtutes sine fide, folia sunt; videntur virere, sed prodesse non possunt. Agitantur vento, quia non habent fundamentum. Quanti gentiles habent misericordiam, habent sobrietatem; sed fructum non habent, quia fidem non habent!
PL 14, 943D実際、信仰を欠く徳は、葉である。青々としているように見えるが、益になりえない。風に揺さぶられる。土台を持たないからである。なんと多くの異邦人が、慈しみを持ち、節度を持つことか。しかし実を持たない。信仰を持たないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.41.4
Labuntur cito folia, ubi ventus flaverit. Et aliqui Judaei habent castimoniam, sedulitatem in lectione multam, et diligentiam; sed sine fructu sunt, et versantur ut folia.
PL 14, 943D風が吹けば、葉はたちまち滑り落ちる。またユダヤ人の中にも、貞潔を保ち、読むことに多大な熱心さと勤勉さを持つ者が幾人かいる。しかし実がなく、葉のように翻弄される。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.41.5
Haec forte sunt folia quae Salvator in illa ficu reperit, sed fructum non invenit (Matth. XXI, 19) .
PL 14, 944Aこれはおそらく、救い主があのイチジクの木に見つけた葉であり、しかし実は見いださなかったのである(マタイ21:19)。