ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum I, Caput XII 詩篇1篇講解 第XII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 926B · 2 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.12.1

1

Aiunt etiam, eorum qui cithara canunt peritiores intus canere, ut ferunt fabulae de Aspendio citharista; causas quoque modulaminum, et quaedam claustra rhythmorum in superiore parte esse psalterii.

PL 14, 926B

また、竪琴を奏でる者のうち、より熟達した者は内に向かって奏でるという。アスペンドスの竪琴弾きについて物語が伝えるとおりである。また、調べの理由と、律動のいくつかの閂は、プサルテリウムの上の部分にあるという〔楽器のどの部分を言うのか定かでない。ここでは楽器の上部と解した〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.12.2

2

Docuit ergo David intus nos canere oportere, intus psallere, quemadmodum canebat et Paulus, dicens: Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15) , et ad superiorum intuitum vitam nostram actusque formare, ne delectatio dulcedinis excitet corporis passiones, quibus non redimitur nostra anima, sed gravatur; cum ad redemptionem animae suae psallere se sanctus Propheta memoraverit dicens: Psallam tibi in cithara, sanctus Israel: gaudebunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti (Psal. LXX, 22) . Sed jam psalmi istius qui propositus est nobis, ingrediamur exordia.

PL 14, 926C

こうしてダビデは、我々が内に向かって歌い、内に向かって詩を奏でなければならないことを教えた。パウロもこう言って歌っていたとおりである。「私は霊で祈り、精神でも祈ろう。霊で詩を歌い、精神でも詩を歌おう」(一コリント14:15)。そして、上にあるものを見つめて、我々の命と行いを形づくらなければならない。甘美さの楽しみが体の情念を呼び起こすことがないように。その情念によっては我々の魂は贖われず、むしろ重くされるからである。聖なる預言者も、自らの魂の贖いのために詩を歌うと述べている。「私は竪琴に合わせて汝に詩を歌う、イスラエルの聖なる者よ。私が汝に歌うとき、私の唇は喜び、汝が贖った私の魂も喜ぶ」(詩篇70:22)。さて、我々に示されたこの詩篇の初めに入ろう。