ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XXVII 詩篇43篇講解 第XXVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1103C · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.27.1

1

Denique et qui fidelis est, intrat ad Deum: et a negligente Deus videtur exire, atque discedere. Certe imperfectos et adhuc infirmos attrahit ad se Dominus; sicut legisti dicentes juvenculas: Attrahe nos, post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3) .

PL 14, 1103C

実に、信ある者は神のもとへ入り、怠る者から見れば神は出て行き、去って行くように見える。確かに、不完全でまだ弱い者たちを、主は自らのもとへ引き寄せる。若い娘たちが「我々を引き寄せよ、汝の香油の香りを追って我々は走ろう」と言うのを、あなたは読んだとおりである(雅歌1:3)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.27.2

2

At vero Moyses qui jam fortior erat, et electus a Domino, et ascendere legitur, et intrare ad Dominum Deum suum, sicut scriptum est: Quia ascendit Moyses in montem, et circumdedit lux montem, et descendit majestas Domini in montem Sina, et cooperuit eum nubes sex diebus: et vocavit Dominus Moysen die septimo, de media nube.

PL 14, 1103C

しかし、すでにいっそう強く、主に選ばれていたモーセについては、登ることも、自らの神である主のもとへ入ることも読まれる。書かれているとおりである。「モーセが山に登ると、光が山を取り囲み、主の威光がシナイ山に降り、雲が六日間それを覆った。そして主は七日目に、雲の真ん中からモーセを呼んだ」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.27.3

3

Aspectus autem majestatis Domini tamquam ignis ardens super verticem montis coram filiis Israel. Et intravit Moyses in mediam nubem (Exod. XXIV, 15 et seq.) .

PL 14, 1103D

「主の威光の姿は、イスラエルの子らの前で、山の頂の上に燃える火のようであった。そしてモーセは雲の真ん中に入った」(出エジプト記24:15以下)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.27.4

4

Sicut ergo hic Moyses intrabat in nubem, ubi primum ad montem vocatus a Domino est; ita in posterioribus perfectior, cum ipse intraret in tabernaculum suum, descendebat ad eum columna nubis, et stabat in ostio tabernaculi; et stans totus populus adoraverunt unusquisque ad ostium tabernaculi sui: in nube autem Dominus; posuit enim tenebras latibulum suum (Exod. XXXIII, 9 et 10) .

PL 14, 1103D

かくして、モーセは、初めに主から山へ呼ばれたときには雲の中に入ったが、のちにはいっそう完全となって、自分の幕屋に入るときには、雲の柱が彼のもとへ降り、幕屋の入り口に立った。そして全民は立ち上がり、それぞれ自分の幕屋の入り口で礼拝した。雲の中には主がいる。「主は闇を自らの隠れ場とした」からである(出エジプト記33:9、10)〔「主は闇を自らの隠れ場とした」は詩篇17:12の言葉で、出エジプト記の引照には当たらない〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.27.5

5

Ut scias autem quia de Domino dicit: Et locutus est, inquit, Dominus ad Moysen (Exod. XXXIII, 1) .

PL 14, 1104A

これが主について言われていることを、あなたが知るために、こう言う。「そして、主はモーセに語った」と(出エジプト記33:1)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.27.6

6

Quod autem extra castra tabernaculum Moysi positum esse commemoratur, ut occurreret Deo, non videtur esse contrarium; qui enim Deum quaerit, quasi ad Deum intrat, et tota mente ad cognitionem ejus ingreditur.

PL 14, 1104A

モーセの幕屋が、神に出会うために陣営の外に置かれたと記されていることは、これと矛盾するとは見えない。神を求める者は、いわば神のもとへ入るのであり、精神のすべてをもって神の認識へと入って行くからである。