ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum LXI, Caput XII 詩篇61篇講解 第XII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1171C · 3 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.12.1

1

Lex igitur carnis legi mentis adversabatur. Hunc parietem veterum inimicitiarum velut murum sustulit Dominus Jesus, et pervios fecit esse conventus mentis et carnis; ut in unum coeuntes, id quod erat utrique salutare, sequerentur.

PL 14, 1171C

それゆえ、肉の法は精神の法に逆らっていた。主イエスは、この古い敵意の壁を城壁のように取り去り、精神と肉との出会いを通れるものとした。両者が一つに合わさって、双方にとって救いとなるものに従うためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.12.2

2

Paries ergo quaedam eminentia delictorum est. Unde ad pontificem Judaeorum dicit Paulus: Percutere te incipiet Deus, paries dealbate (Act. XXIII, 3) ; paries enim luto cementisque construitur.

PL 14, 1171C

それゆえ壁とは、罪が積み上がった一種の高まりである。だからパウロはユダヤ人の大祭司に言う。「白く塗った壁よ、神が汝を打とうとしている」(使徒言行録23:3)。壁は泥と砕石で築かれるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.12.3

3

Hinc aedificabant Aegyptii civitates, quando Judaei lateres facere cogebantur. In Aegypto lutum conficiebatur, et populus Dei peccatum illic operabatur. Ideo gemebat, ideo exauditus et liberatus est a peccato. Ideo Lex data, promissa gratia; ut Lex peccatum ex parte resecaret, gratia omne donaret.

PL 14, 1171D

エジプト人はここから都市を建てていた。ユダヤ人が煉瓦を作らされていたときである。エジプトでは泥が練られ、神の民はそこで罪を行っていた。それゆえ嘆き、それゆえ聞き入れられ、罪から解放されたのである。それゆえ律法が与えられ、恩寵が約束された。律法が罪を部分的に断ち切り、恩寵がすべてを赦すためである。