ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum I, Caput XXVIII 詩篇1篇講解 第XXVIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 935B · 12 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.28.1

1

Cavenda ergo prima sunt vitia, ne in plura deinde graviora proserpant. Etenim sicut ii qui se in luto versant, quo magis volutantur, eo amplius inquinantur: ita qui semel se luto improbitatis asperserit, nisi ab eo velociter exsiliat, gravius sibi dedecoris sui coenum per singulos dies lutulentae conversationis obducit.

PL 14, 935B

それゆえ、最初の悪徳をこそ警戒せねばならない。それがのちに、いっそう多くの、いっそう重いものへと這い広がらないためである。実際、泥の中で転げ回る者たちが、転げ回るほどにいっそう汚れるように、一度でも不品行の泥を身にはねかけた者は、そこからすみやかに跳び出さなければ、日ごとに、汚れた暮らしによる自らの恥の泥をいっそう重く身に塗りたくる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.28.2

2

Itaque gravi odore terrae illius ac flagitiosae voraginis contrahitur quaedam animarum pestilentia, corruptoque salubrium cogitationum spiramine, lues aestuantium passionum miseranda grassatur.

PL 14, 935B

こうして、あの地の、恥ずべき深淵の重い臭気から、魂のある種の疫病が感染し、健やかな思いの息吹が損なわれて、燃え立つ情念の哀れな悪疫が荒れ狂う。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.28.3

3

Hinc lethale se mentibus virus infundit, hinc subrepit aegritudo corporibus, languores animis. Est enim malus languor, erroris languor, avaritiae languor, inexplebilis cupiditatis languor.

PL 14, 935B

ここから致死の毒が精神に注ぎ込まれ、ここから病が体に、患いが魂に忍び寄る。実際、悪い患いがある。誤りの患い、貪欲の患い、飽くことのない欲求の患いである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.28.4

4

Istae divitiae sunt, ut ait Ecclesiastes: Est languor malus quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas (Eccle. V, 12) . Dic mihi, o Ecclesiastes, qua causa malus hic languor sit? Respondebit, quia multos avara spes devorat.

PL 14, 935C

これらが富である。コヘレトが言うとおりである。「私が日の下で見た悪い患いがある。富が、それを持つ者の害となるように守られていることである」(コヘレトの言葉5:12)。私に言え、コヘレトよ、なぜこの患いは悪いのか。彼は答えるであろう、貪欲な望みが多くの者を食い尽くすからだと。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.28.5

5

Insatiabilis edacitas cupiditatis est. Nescit satiari argento, qui concupiscit argentum (Ibid. 9) . Distendunt divitiae, non explent: Et si quis satiatus fuerit divitiis, non est, inquit, qui sinat eum dormire.

PL 14, 935C

欲求の貪食は飽くことを知らない。「銀を欲する者は、銀で満たされることを知らない」(コヘレトの言葉5:9)。富は膨らませるが、満たしはしない。「また、もし誰かが富で満たされたなら、その者を眠らせておく者はいない」と彼は言う。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.28.6

6

Et quidem omnes dies ejus in tenebris, et luctu, et iracundia multa, et languore, et ira (Ibid. 11 et 16) . Quomodo enim potest dormire, qui sollicitam auri exercet custodiam, qui damna formidat, qui lucra cogitat, qui usuras computat, qui apothecas numerat?

PL 14, 935C

「実に、その者の日々はみな、闇と、悲嘆と、多くの怒りと、患いと、憤りのうちにある」(コヘレトの言葉5:11、16)。金の気がかりな番をする者、損失を恐れ、利益を思案し、利息を勘定し、蔵を数える者が、どうして眠ることができようか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.28.7

7

Malus ergo languor qui bonam aufert mentis quietem. Est languor malus luxuria, libido, concupiscentia, delectatio, saecularis ambitio, quae cito corrumpit salutem sobrietatis. Omnis postremo mundi hujus corruptela pestilentia est.

PL 14, 935D

それゆえ、精神の善き安らぎを奪う患いは悪い。悪い患いとは、放縦、情欲、欲望、悦楽、世俗の野心であり、これらは節度という健やかさをたちまち損なう。要するに、この世の腐敗はすべて疫病である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.28.8

8

Ne ergo tetigeritis, ne attaminaveritis eam. Lues est, contaminat; morbus est, polluit. Ne gustaveritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu, ut Apostolus dixit (Coloss. II, 21 et 22) , qui et alibi clamat: Radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI, 10) ; morbos excitat, dolores inserit.

PL 14, 935D

それゆえ、これに触れてはならない、これを汚してはならない。それは悪疫であり、感染させる。病であり、穢す。使徒が言ったように、「味わってはならない。これらはすべて、用いることそのものによって朽ちるものである」(コロサイ2:21、22)。使徒はまた別の箇所でこう叫ぶ。「あらゆる悪の根は貪欲である」(一テモテ6:10)。それは病を引き起こし、苦痛を植えつける。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.28.9

9

Denique qui eam appetierunt, inseruerunt se multis doloribus (Ibid.) . Ista est pestilentia, quae plerumque neque calidos, neque frigidos, sed, quod et calidis est deterius et frigidis, tepidos facit; ut evomantur ex ore Domini Jesu, quos propter gravia peccata rejecerit.

PL 14, 936A

事実、「これを求めた者たちは、多くの苦痛に身を刺し貫いた」(一テモテ6:10)。これは疫病であり、しばしば人を熱くも冷たくもせず、熱い者にとっても冷たい者にとってもいっそう悪いことに、ぬるくする。そうして、重い罪のゆえに主イエスが退けた者たちが、主の口から吐き出されることになる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.28.10

10

Ista est quae non paucorum, sed omnium excitat aegritudines. Omne caput in dolore, omne cor in moestitia (Esai. I, 5 et 6) . A pedibus usque ad caput peccatorum ulcera.

PL 14, 936A

これは少数の者ではなく、すべての者の病を引き起こすものである。「すべての頭は痛み、すべての心は悲しみのうちにある」(イザヤ1:5、6)。「足から頭に至るまで、罪人たちの腫れ物である」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.28.11

11

Omne caput in dolore, quando qui sapientes aestimantur, dolore cruciantur avaritiae; sensus enim sapientis in capite ejus.

PL 14, 936A

「すべての頭は痛み」とは、賢いと思われている者たちが、貪欲の痛みに苛まれているときのことである。「賢者の感覚はその頭にある」からである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.28.12

12

Quod referri potest etiam ad Ecclesiae praeeminentes: Omne cor in moestitia, quando sapimus quae sunt carnalia, et corporeis voluptatibus aciem nostri cordis infodimus. Unde ait Dominus (Ezech. XI, 19) ad hujusmodi, quod dederit illis cor carneum.

PL 14, 936A

これは教会の上に立つ者たちにも当てはめうる。「すべての心は悲しみのうちにある」とは、我々が肉に属することを思い、体の快楽に我々の心の眼差しを埋めてしまうときのことである。それゆえ主は、こうした者たちに、彼らに肉の心を与えたと言う(エゼキエル11:19)。