ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XL 詩篇43篇講解 第XL章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1109A · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.40.1

1

Caeterum quod ait: ventilasti nos; etsi verbo distat, sensu congruit. Sicut enim illi qui dispersi sunt, probati sunt: ita etiam qui ventilati sunt, ad probationem pervenire meruerunt.

PL 14, 1109A

さて、彼が「汝は我々をふるいにかけた」と言うことは、語は異なっても、意味は一致する。散らされた者たちが試されたように、ふるいにかけられた者たちもまた、吟味に至るにふさわしくされたからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.40.2

2

Sicut enim triticum si ventilatur, et a paleis separatur, mundum est, si autem ventilatum non fuerit, mundum esse non poterit; sed exstat paleis concretum atque permixtum: ita etiam homo nisi tentationibus fuerit ventilatus, fragilia quaeque veluti paleas a se non potest separare.

PL 14, 1109A

実に、コムギがふるいにかけられ、もみ殻から分けられるなら清いが、ふるいにかけられなければ清くありえず、もみ殻と固まり混ざり合ったままである。そのように、人もまた、誘惑によってふるいにかけられなければ、弱いものすべてを、もみ殻のように自分から分けることができない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.40.3

3

Unde etiam ad Petrum dictum est: Simon, ecce satanas expostulavit, ut ventilet vos sicut triticum: ego autem rogavi Patrem meum, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 31 et 32) . Vide quid dicit, et intellige. Ventilatur Petrus, ut Christum negare cogatur.

PL 14, 1109A

それゆえ、ペトロにも言われた。「シモン、見よ、サタンが汝らをコムギのようにふるいにかけることを求めた。だが私は、汝の信仰が失われないよう、私の父に願った」(ルカ22:31、32)。彼の言うことを見て、悟れ。ペトロはふるいにかけられ、キリストを否むよう強いられる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.40.4

4

Incidit tentationes, quaedam locutus est quasi plena palearum: sed locutus est verbo, ut fundatior esset affectu. Denique flevit, et paleas suas lavit, et illis tentationibus meruit, ut pro se Christus interveniret.

PL 14, 1109B

彼は誘惑に陥り、いわばもみ殻に満ちたことを語った。だが言葉で語っただけであり、それは心の思いにおいていっそう堅固にされるためであった。ついに彼は泣き、自らのもみ殻を洗い、それらの誘惑によって、キリストが自分のためにとりなすにふさわしくされた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.40.5

5

Quanto majus est patrocinium, quam perturbationis illius tentamentum? Et ideo plus quam passus est, acquisivit; acquisivit enim Christum sibi patrocinantem. Cogitur autem adversarius sanctos Domini ad sua damna tentare.

PL 14, 1109B

その動揺の誘惑より、その擁護はどれほど大きいことか。だから彼は、受けた以上のものを得た。自らのために擁護してくれるキリストを得たのである。敵対者は、自らの損失となるのに、主の聖なる者たちを誘惑するよう強いられる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.40.6

6

Dum enim tentat, meliores reddit; ut qui tentatur, possit et alios instituere, qui sibi ipse invalidus videbatur. Denique Petrus Ecclesiae praeponitur, postquam tentatus a diabolo est.

PL 14, 1109B

誘惑することによって、彼は彼らをよりよい者にしてしまう。自分では無力と思われた、誘惑される者が、他の者たちをも教えることができるようになるためである。実に、ペトロは、悪魔に誘惑されたのちに、教会の上に立てられた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.40.7

7

Ideoque ante significat Dominus quid sit illud, quod postea eum pastorem elegit Dominici gregis. Nam huic dixit: Tu autem conversus confirma fratres tuos (Ibid., 32) .

PL 14, 1109C

それゆえ主は、のちに彼を主の群れの牧者に選んだのが何のためであるかを、あらかじめ示している。彼にこう言ったからである。「だが汝は、立ち返ったとき、汝の兄弟たちを強めよ」(ルカ22:32)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.40.8

8

Conversus est ergo sanctus apostolus Petrus ad bonam frugem, et ventilatus est sicut triticum; ut esset ipse cum sanctis Domini unus panis, qui nobis esset alimentum.

PL 14, 1109C

こうして、聖なる使徒ペトロは善き実りへと立ち返り、コムギのようにふるいにかけられた。主の聖なる者たちとともに一つのパンとなり、我々の糧となるためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.40.9

9

Dum enim Petri actus legimus, Petri praecepta cognoscimus, fit nobis vitae aeternae et salutis alimentum.

PL 14, 1109C

我々がペトロの行いを読み、ペトロの教えを知るとき、それは我々にとって、永遠の生命と救いの糧となるからである。