Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.50.1
In quo quidem loco velut dubitasse quosdam cognovi, quid sit quod ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24) ; quasi nobilitatem generis electi ad salvandas animas Dominus quaesisse videatur, qui venit ut omnes redimerentur.
PL 14, 1112Cこの箇所で、彼が次のように言うのはどういうことかと、ある人々が疑いを抱いたらしいことを、私は知った。「私は、イスラエルの家の失われた羊のほかには、遣わされていない」(マタイ15:24)。それは、すべての人が贖われるために来た主が、あたかも、魂を救うにあたって、選ばれた血筋の高貴さを求めたかのように見えるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.50.2
Sed ostendere dignatus est propositum, quod eos quos primo elegerat, nequaquam refutare cupiebat; et saepe devios et errantes tamen paterno quodam revocare quaerebat affectu.
PL 14, 1112Dしかし主は、先に選んだ者たちを決して拒もうとは望まず、道を外れ迷っている者たちをも、父のような情愛によってしばしば呼び戻そうと努めた、その意図を示した。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.50.3
Sed ubi ipsi auctorem proprium reliquerunt, sciens se Deum montium esse, non vallium, et regnum coelorum non a fastidientibus, sed a cogentibus diripi, paulatim conversus ad gentes est; ut et nationum plus probaretur affectus, et illorum merito pertinacia condemnaretur.
PL 14, 1112Dしかし彼ら自身が自らの創始者を捨てたとき、主は、自らが谷の神ではなく山々の神であり、天の国は、疎んじる者たちからではなく、力ずくで迫る者たちから奪い取られるものであると知っていたので、少しずつ諸国民へと向きを変えた。諸民族の情愛がいっそう証され、彼らの頑なさが、当然に断罪されるためである。