ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LXXXVIII 詩篇43篇講解 第LXXXVIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1131B · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.88.1

1

Aut fortasse propterea dicitur; quia desiderantibus Christi moram faciebat adventus. Ipse enim est vultus Patris, qui est imago et gloria Dei.

PL 14, 1131B

あるいは、そう言われるのは、キリストの到来が、それを望む者たちにとって遅れていたからであろう。キリストこそ、父の顔であり、神の像、神の栄光だからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.88.2

2

Certe si non ad Incarnationis ejus hoc accipiamus sacramentum, recte etiam illud usurpant sancti dicentes: Quare faciem tuam avertis? hoc est: Et si avertis, Domine, faciem tuam a nobis, tamen signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine.

PL 14, 1131B

確かに、これをキリストの受肉の秘義に当てはめないとしても、聖なる者たちが「なぜ汝の顔を背けるのか」と言うのは正当である。すなわち、「主よ、たとえ汝が我々から顔を背けても、汝の顔の光は我々の中に印されている、主よ」ということである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.88.3

3

Tenemus illud in cordibus nostris, et in intimo splendet affectu; neque enim quisquam potest subsistere, si tu avertas faciem tuam. Omnia enim a te exspectant, ut tu des illis cibum in tempore.

PL 14, 1131B

我々はそれを心の中に保ち、それは心の奥底の情において輝いている。汝が顔を背けるなら、誰も立ち続けることはできない。「すべてのものは汝を待ち望む、汝が時にかなって彼らに食物を与えるように」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.88.4

4

Dante te his, colligent: aperiente te manum tuam, universa implebuntur bonitate: avertente autem te faciem, turbabuntur. Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur.

PL 14, 1131B

「汝が彼らに与えるとき、彼らは集める。汝が手を開くとき、すべては善で満たされる。しかし汝が顔を背けるとき、彼らは乱される。汝が彼らの霊を取り去るとき、彼らは力尽き、自分の塵に帰る」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.88.5

5

Emittes spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 27 et seq.) . Agnoscis quae sit esca, quam Deus hominibus subministrat?

PL 14, 1131C

「汝が霊を送るとき、彼らは造られ、汝は地の面を新たにする」(詩篇103:27以下)。神が人々に供する食物が何か、あなたは分かるか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.88.6

6

Ipse est cibus quem secundum voluntatem Patris unigenitus Filius ejus Dominus noster epulatur; sicut ipse ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui in coelis est (Joan. IV, 34) . Hic cibus nobis est salutaris, et omnia Dei sunt salutaria.

PL 14, 1131C

それは、父の意志に従って、その独り子である我々の主が食する食物そのものである。彼自身が言うとおりである。「私の食物は、天にいる私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。この食物は我々にとって救いであり、神のものはすべて救いである。