Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.21.1
Sunt autem qui breves putant dies dictos, quia Symmachus σπιθαμὰς posuit: σπιθαμὴ autem palmus est; et quia palmo mensus dicitur (Esai. XL, 12) Deus coelum (palma autem vel palmus portio manus est metientis, et aliquid comprehendentis), ideo tamquam breves dies aestimant nuncupatos; cum cognitio Dei per mensuram, ut supra diximus, possit intelligi: coelestis autem ista cognitio, ut ad mensuram facta sint omnia.
PL 14, 1049Bしかし、日々が短いという意味で言われたのだと考える者たちがいる。シュンマコスが「掌幅」(スピタマス)〔ギリシア語〕を置いたからである。「掌幅」(スピタメー)〔ギリシア語〕とは、手のひらの幅である。また、神が手のひらで天を測ったと言われる(イザヤ40:12)(手のひら、あるいは掌幅は、測る者の手の一部であり、何かを包み込む部分である)。そのために、日々が短いものとして名づけられたと彼らは考える。しかし、神の知は、先に述べたとおり、測りによって理解されうる。そして天のこの知とは、すべてのものが測りに従って造られたというものである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.21.2
Non ergo breves, sed magni dies Prophetae possunt intelligi, quos Deus mensus est palmo, quo mensus est coelum.
PL 14, 1049Cそれゆえ、預言者の日々は短いのではなく、大いなる日々と理解できる。神が天を測ったその手のひらで、それらを測ったのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.21.3
Neque enim breves suae vitae dies diceret, qui postea ait: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5) ; nisi forte quia propter peccata hominum breviores vitae istius dies fecit Deus, quae ante et nongentis et septingentis annis extendebatur ut nunc intra centum annorum curricula claudatur.
PL 14, 1049C実際、のちに「ああ、私は不幸だ。私の寄留は長引いた」(詩篇119:5)と言う者が、自分の生命の日々が短いと言うはずがない。ただし、おそらく、人々の罪のために神がこの生命の日々を短くしたのだという場合は別である。以前は九百年、七百年にも延びていたものが、今は百年の歩みの内に閉ざされているのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.21.4
Sic ergo intelligendum est: Ecce peccato obnoxios dies meos nosti; dies enim vitae hujus, quae peccato est obnoxia, breves sunt: dies autem vitae aeternae sine fine.
PL 14, 1049Cそれゆえ、このように理解すべきである。「見よ、汝は私の日々が罪に服しているのを知っている」。罪に服するこの生命の日々は短いが、永遠の生命の日々は終わりがないからである。