ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum I, Caput XX 詩篇1篇講解 第XX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 930B · 11 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.20.1

1

Beatus, inquit, vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.

PL 14, 930B

彼は言う。「幸いな人、不敬虔な者たちのはかりごとに歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった者は」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.20.2

2

Possumus dicere tres esse speeies peccatorum, quas hic putamus expressas, cogitationis, operationis, permansionis; beatumque eum significari, qui et non cogitaverit quod malum est.

PL 14, 930B

ここで表されていると我々が考える罪には、三つの種類があると言える。思いにおける罪、行いにおける罪、居続けることにおける罪である〔底本は speeies。species と読む〕。そして、幸いな人とは、悪であることを思いもしなかった者を指すのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.20.3

3

Nam quomodo potest beatus esse, qui suis cogitationibus accusantibus in die judicii revincendus est?

PL 14, 930B

実際、裁きの日に、自分の思いに告発されて論破されることになる者が、どうして幸いでありえようか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.20.4

4

Etiamsi hominem fefellit, testem refugit, accusatorem evasit; se tamen sui accusatorem vitare non poterit, quem maxime debet timere; quia et accusatorem habebit, et confitentem reum.

PL 14, 930B

たとえ人を欺き、証人を避け、告発者から逃れたとしても、自分自身の告発者から逃れることはできない。それこそが最も恐れるべき相手である。その者は、告発者を持ち、かつ自白する被告をも持つことになるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.20.5

5

Beatus ergo est qui et non cogitaverit quod malum est, et non operatus fuerit peccatum (quia interdum et sine cogitatione delinquimus; ex multiloquio enim non effugimus peccatum), et non perseveraverit in peccato.

PL 14, 930C

それゆえ、幸いな人とは、悪であることを思わず、罪を行わず(我々は思いもせずに罪を犯すこともあるからである。多弁のうちに、我々は罪を免れない)、罪の中に居続けなかった者である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.20.6

6

Vel sic: qui et non cogitaverit quod esset erroris, vel in ea cogitatione non steterit, vel certe non perseveraverit in iis cogitationibus, quas plenas erroris adverterit. Sed haec utrum recte conveniant, qui legerit, aestimabit.

PL 14, 930C

あるいは、こうも言える。誤りに属することを思わず、あるいはその思いの中に留まらず、あるいは少なくとも、誤りに満ちていると気づいた思いの中に居続けなかった者である。しかし、これらがふさわしく当てはまるかどうかは、読む者が判断するであろう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.20.7

7

Nam qui semel male cogitavit, nec stare in eo debuit, nec perseverare. Sed etsi non perseveraverit, beatus esse non potuit; quia stetit in eo quod improbe cogitavit.

PL 14, 930C

実際、一度悪く思った者は、その中に留まるべきではなく、居続けるべきでもなかった。しかし、居続けなかったとしても、幸いではありえなかった。よこしまに思ったことの中に留まったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.20.8

8

Etsi non stetit, tamen eo ipso quod cogitavit male, utrum habeat beatitudinis fructum, clementem aliquem quaerere debet interpretem. Postremo quia nemo potest dicere mundum se habere cor, esto ut veniabilis cogitatio sit, numquid veniabilis operatio peccatorum?

PL 14, 930C

たとえ留まらなかったとしても、悪く思ったというまさにそのことによって、幸いの実りを持つのかどうかは、寛大な解釈者をどこかに探さなければならない。結局のところ、自分の心が清いと言える者は誰もいない。思いは赦されうるとしても、罪の行いは赦されうるだろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.20.9

9

Postremo si veniabilis statio, numquid etiam plena beatitudinis, eo quod non perseveraverit in crimine? Deinde qui non cogitavit quae improba sunt, quomodo in peccato stare potuit, aut perseverare?

PL 14, 930D

さらに、留まることが赦されうるとしても、罪の中に居続けなかったからといって、それが幸いに満ちたものだと言えるだろうか。それに、よこしまなことを思わなかった者が、どうして罪の中に留まり、あるいは居続けることができたであろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.20.10

10

Ut beatus sit, qui tria haec jure servaverit, certe ordo diversus est. Primum est enim, ut non perseveraverit in peccato; secundum, ut non steterit in eo; tertium, ut non cogitaverit quod esset erroris.

PL 14, 931A

この三つを正しく守る者が幸いであるとするなら、順序は逆である。第一は、罪の中に居続けなかったこと、第二は、その中に留まらなかったこと、第三は、誤りに属することを思わなかったことである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.20.11

11

Qui enim non perseveraverit, potuit tamen stare; qui non stetit, potuit cogitare; qui autem nec cogitavit, vere beatus est.

PL 14, 931A

居続けなかった者も、なお留まることはありえた。留まらなかった者も、なお思うことはありえた。しかし、思いもしなかった者こそ、まことに幸いである。