Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.52.1
Quod istud est judicium sedentium judicum, et qui libri aperti, nisi conscientiae nostrae, velut libri peccatorum nostrorum seriem continentes? Quamquam hoc ipsum vile sit aestimare quasi humani simile judicii.
PL 14, 949Cこの座に着く裁き人たちの裁きとは何か、また開かれた書物とは何か。それは我々の良心のことでなくて何であろう。良心は、我々の罪の連なりを収めた、いわば罪の書物である。もっとも、これを人間の裁きに似たものと見積もること自体が、そもそも卑小である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.52.2
Aliud est Christi judicium, ubi conscientia ipsa se prodit, quae latere non potest occultorum arbitrum: ubi cogitationes lucent apud eum, qui adhuc cogitantibus dicebat: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ?
PL 14, 949Cキリストの裁きは別のものである。そこでは良心そのものが自らをさらけ出す。良心は、隠れたことの判定者から身を隠すことができない。そこでは、思いが明るく現れる。それは、なお思いめぐらしている人々にすでにこう言っていた者のもとである。「なぜ汝らは心の中で悪を思うのか」(マタイ9:4)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.52.3
Cum Judaeis diceret, dicebat omnibus; ne quis putaret quod occulta possent esse quae eum fallerent, ne quis putaret quod parietibus clausis testem occulti erroris effugeret.
PL 14, 950Aユダヤ人たちに言ったとき、彼はすべての人に言っていたのである。隠れたことが彼を欺き得ると誰も考えないように、また、壁を閉ざせば隠れた過ちの証人から逃れられると誰も考えないようにである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.52.4
Ideoque et Evangelista testatur dicens: Jesus autem sciebat cogitationes eorum (Luc. VI, 8) . Quomodo ergo ait: Libri aperti sunt? Non utique atramento scripti, sed vestigiis delictorum, et flagitiorum inquinamento.
PL 14, 950Aそれゆえ福音書記者も証しして言う。「イエスは彼らの思いを知っていた」(ルカ6:8)。では、「書物は開かれた」と言うのは、どういう意味か。もちろん墨で書かれたものではなく、罪の足跡と、恥ずべき行いの汚れによって書かれたものである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.52.5
Aperietur liber conscientiae tuae, aperietur liber cordis tui, culpa nostra recitabitur. Est ibi liber, ubi est tabula; immo sunt libri inscripti, ubi sunt inscriptae tabulae, quas inscribit Spiritu sancto Apostolica doctrina, sicut legimus, dicente Paulo: Epistola nostra vos estis. . . . inscripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 2 et 3) .
PL 14, 950Aあなたの良心の書は開かれ、あなたの心の書は開かれ、我々の咎が読み上げられる。板のあるところに書物がある。いや、板が刻まれているところに、刻まれた書物がある。その板に、使徒の教えが聖なる霊によって刻むのである。我々が読むとおり、パウロはこう言っている。「汝らは我々の手紙である。…それは墨によってではなく、生ける神の霊によって書かれ、石の板にではなく、心の肉の板に書かれた」(二コリント3:2、3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.52.6
Sunt ergo tabulae cordis inscriptae Spiritu sancto, istae recitabuntur. Si bene egeris, manebit Scriptura.
PL 14, 950Bそれゆえ、聖なる霊によって刻まれた心の板こそ、読み上げられることになる。あなたが善く行ったなら、その記しは残る。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.52.7
Vide ne tollas Spiritus sancti gratiam; vide ne deleas, et scribas atramento flagitia tua, ne veniat dies judicii, et dicat Judex: Recitentur libri, recitentur tabulae gestorum ejus; et dicat tibi: Ego scripsi tabulas tuas, cur delesti apices meos?
PL 14, 950B気をつけよ、聖なる霊の恩寵を取り去ってはならない。気をつけよ、消して、あなたの恥ずべき行いを墨で書いてはならない。裁きの日が来て、裁き主が「書物を読み上げよ、彼の行いの板を読み上げよ」と言い、あなたにこう言うことのないように。「私があなたの板を書いたのに、なぜ私の筆跡を消したのか。」
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.52.8
Ego scripsi dona mea, quomodo delesti munera mea, et scripsisti opprobria tua? Non legisti quia scribo? Non tibi dixi per os Prophetae mei: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2) ; judicium autem Verbi est.
PL 14, 950B「私は私の賜物を書いたのに、どうして私の贈り物を消し、あなた自身の恥辱を書いたのか。私が書いているのを読まなかったのか。私の預言者の口を通して、あなたに言わなかったか。『私の舌は、速やかに書く書記の葦ペンである』(詩篇44:2)と」。しかし、裁きは言葉のものである〔「言葉」は子を指すと取った〕。