ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LXVII 詩篇43篇講解 第LXVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1121A · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.67.1

1

Haec est ergo commotio capitis quae facta est in populis; vel, sicut Aquila et Symmachus dixerunt, in gentibus; omnes enim gentes moverunt caput suum, ut Legem spiritaliter interpretarentur.

PL 14, 1121A

それゆえ、これが諸民の間で起こった頭を振ることである。あるいは、アキュラとシュンマコスが言ったように、諸国民の間で起こったことである。すべての国民が自分の頭を振って、律法を霊的に解釈するようになったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.67.2

2

Nemo secundum litteram Legis se putet esse salvandum; quia littera Legis maledictum habet: spiritus benedictionem affert. Nemo ex operibus Legis justificari potest; quia sub maledicto sunt omnes, qui sub littera sunt.

PL 14, 1121A

律法の文字に従って自分が救われると考える者は、誰もあってはならない。律法の文字は呪いを持ち、霊は祝福をもたらすからである。律法の行いによって義とされうる者はいない。文字の下にある者は皆、呪いの下にあるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.67.3

3

Fugiant ergo omnes maledictum Legis, et confugiant ad benedictionis gratiam; ut benedictionem habeant in coelestibus, in Christo Jesu, qui mortuus est pro nobis, ut fides transiret ad gentes: qui etsi vir fuit ante Synagogae, nec ipsam deseruit, et nos redemit; illam enim non deseruit, ut reliquiae salvae fierent: nos redemit eligendo populos nationum.

PL 14, 1121A

それゆえ、すべての者は律法の呪いを逃れ、祝福の恩寵に逃れ込め。そうして、キリスト・イエスにおいて、天上のものにおける祝福を持つように。キリストは、信仰が諸国民へ渡るために、我々のために死んだ。彼はかつては会堂の夫であったが、会堂をも見捨てず、我々を贖った。会堂を見捨てなかったのは、残りの者が救われるためであり、我々を贖ったのは、諸民族の民を選ぶことによってである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.67.4

4

Haec ergo electio gentium salus Judaeis; reliquiae enim non per opera sua, sed per electionem gratiae salvae factae sunt. Gratia est ergo Christi quae et nos redemit, et reliquias vivificavit.

PL 14, 1121B

それゆえ、この諸国民の選びはユダヤ人にとって救いである。残りの者は、自らの行いによってではなく、恩寵の選びによって救われたからである。したがって、我々をも贖い、残りの者をも生かしたのは、キリストの恩寵である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.67.5

5

Commotio autem capitis facta est in gentibus: sed ex hac commotione non mediocris mutationis gratiam Judaei pertulerunt, quorum reliquiae salvae factae sunt.

PL 14, 1121B

頭を振ることは諸国民の間で起こった。だがユダヤ人は、この頭を振ることから、並々ならぬ変化の恩寵を受けた。その残りの者は救われたのである。