ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LX 詩篇43篇講解 第LX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1117A · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.60.1

1

Quae commotio capitis geminum intellectum habet. Reprehensibiles enim videntur secundum Scripturae auctoritatem, qui movent caput; cum dicat et Matthaeus: Qui transibant blasphemabant Dominum Jesum moventes capita sua (Matth. XXVII, 39) .

PL 14, 1117A

この頭を振ることには二重の解釈がある。聖書の権威に従えば、頭を振る者たちは非難されるべき者に見える。マタイも言うからである。「通りかかる者たちは、頭を振りながら主イエスを冒瀆していた」(マタイ27:39)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.60.2

2

Et Marcus: Qui praeteribant (Marc. XV, 29) . Transeuntes autem quod reprehensibiles aestimentur, docet hic ipse Propheta, qui dicit de vinea sabaoth: Et vindemiant eam omnes transeuntes viam (Psal. LXXIX, 13) .

PL 14, 1117B

またマルコも言う。「通り過ぎる者たちは」(マルコ15:29)。通り過ぎる者たちが非難されるべき者と見なされることは、この預言者自身が、サバオト〔万軍〕のブドウ畑について言う箇所で教えている。「道を通り過ぎるすべての者が、それのブドウを摘む」(詩篇79:13)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.60.3

3

Denique et qui sequitur versus, hoc signat: Devastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Ibid., 14) .

PL 14, 1117B

実際、続く節もこれを示している。「森のイノシシがそれを荒らし、ひとり歩きの野獣がそれを食い荒らした」(詩篇79:14)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.60.4

4

Et in posterioribus ait: Et non dixerunt transeuntes viam: Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII, 8) ; eo quod qui transit, et non stat in atriis Domini, non dat benedictionem.

PL 14, 1117B

また後の箇所では言う。「道を通り過ぎる者たちは言わなかった。『主の祝福が汝らの上にあるように』」(詩篇128:8)。通り過ぎて、主の庭に立ちとどまらない者は、祝福を与えないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.60.5

5

Ita ergo Judaei movebant caput super Dominum Jesum, ut praeterirent, qui firmum solidumque fidei vestigium habere non poterant. Movebant autem caput suum, quorum caput Christus esse debuerat, quem non debuit dimovere et deturbare perfidia Judaeorum.

PL 14, 1117B

こうしてユダヤ人たちは、主イエスに対して頭を振りつつ通り過ぎた。信仰の確かで堅固な足場を持てなかったからである。しかも彼らは自分の頭を動かした。キリストが彼らの頭であるはずであった。ユダヤ人の不信は、そのキリストを退け、突き落とすべきではなかった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.60.6

6

Sed quia non passi sunt membra se esse Christi, ideo caput eorum non fuit Christus. Non erat etiam Lex caput eorum, quia exspoliabantur et Lege a populo nationum. Non fuit his caput verbum Dei; quia amiserant prophetas, et apostolos non habebant.

PL 14, 1117C

しかし、彼らは自分がキリストの肢体であることを受け入れなかったので、キリストは彼らの頭ではなかった。律法も彼らの頭ではなかった。諸民族の民によって、律法をも奪われたからである。神の言葉は彼らの頭ではなかった。預言者たちを失い、使徒たちを持たなかったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.60.7

7

Hoc de reprehensibili commotione capitis dictum sit. Est tamen et laudabilis capitis commotio: reprehensibilis Judaeis, laudabilis populo nationum. Quid est enim caput, nisi in quo sensus sunt?

PL 14, 1117C

これは、頭を振ることの非難すべき面について言われたことである。だが頭を振ることには称賛すべき面もある。ユダヤ人にとっては非難すべきであり、諸民族の民にとっては称賛すべきである。頭とは、感覚の宿るところにほかならないではないか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.60.8

8

Oculi enim sapientis in capite ejus; quos moveri oportet oculos, id est, mentis tuae sensus, ne aliquo torpore pigrescant.

PL 14, 1117C

「賢者の目は頭の中にある」。その目、すなわちあなたの精神の感覚は、いかなる鈍さによっても怠惰にならぬよう、動かされねばならない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.60.9

9

Move ergo prudentiam tuam, move sapientiam, move cogitationes tuas coelestium collatione sermonum, et propheticorum disputatione verborum; ita ut non pecces in Testamento Dei, sed fides firma sit. Sunt enim haeretici qui movent sensus suos, ut perfidiam tamen, non fidem excitent.

PL 14, 1117C

それゆえ、あなたの思慮を動かせ、知恵を動かせ、天上の言葉を比べ合わせ、預言の言葉を論じ合うことによって、あなたの思考を動かせ。こうして神の契約に対して罪を犯さず、信仰が堅固であるようにせよ。異端者たちもまた自分の感覚を動かすが、それは不信を起こすためであり、信仰を起こすためではない。