ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XVIII 詩篇43篇講解 第XVIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1099B · 10 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.18.1

1

Neque tamen abnuo, si quis quasi ad Joseph dictum putat: Primogenitus tauri decus ejus (Deut. XXXIII, 17) ; et sic distinguendum putat, quia dedit et sanctis suis cornua: Exaltavit enim cornu populi sui (Psal. CXLVIII, 14) .

PL 14, 1099B

それでも、もし誰かが「長子、雄牛の栄えは彼のもの」(申命記33:17)という言葉がいわばヨセフに向けて言われたと考え、「長子」で区切ってそう読むべきだと考えるなら、私は拒まない〔「Primogenitus」のあとで句を切る読みである〕。神は自らの聖なる者たちにも角を与えたからである。「彼は自らの民の角を高く上げた」(詩篇148:14)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.18.2

2

Et Anna mater prophetae Samuel dicit: Exsultavit cor meum in Domino: et exaltatum est cornu meum in Deo meo (I Reg. II, 1) . Habuit utique et Joseph in Domino cornua spiritalia.

PL 14, 1099B

また預言者サムエルの母ハンナは言う。「私の心は主において躍り、私の角は私の神において高く上げられた」(サムエル記上2:1)。ヨセフもまた、主において霊的な角を持っていたことは確かである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.18.3

3

Accipiatur itaque Joseph, dummodo in ipso figura sit Christi, cui dicitur: Joseph filius meus amplificatus, filius meus junior, ad me revertere (Gen. XLIX, 22) .

PL 14, 1099C

それゆえ、ヨセフを受け入れよう。ただし、彼のうちにキリストの象りがあるかぎりにおいてである。そのキリストに言われている。「ヨセフ、私の子は増し加えられた。私の子は若い。私のもとに帰れ」(創世記49:22)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.18.4

4

Neque enim Joseph ad Jacob revertitur; sed Christus a mortuis resuscitatus ad Patrem Deum revertitur; ut scriptum est: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 7) .

PL 14, 1099C

ヨセフがヤコブのもとに帰るのではなく、死者の中から復活させられたキリストが、父なる神のもとに帰るのだからである。こう書かれているとおりである。「天の頂からその出発があり、その出会いは彼の頂にまで及ぶ」(詩篇18:7)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.18.5

5

Esto tamen, ut de Joseph accipiatur Revertere ad me; quia populus revertitur in terram Chananaeorum, in quibus ante habitaverant patriarchae.

PL 14, 1099C

それでも、「私のもとに帰れ」がヨセフについて言われたものと受け取られるとしよう。民が、族長たちがかつてその間に住んでいたカナン人の地に帰るからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.18.6

6

Unde dicit Isaac ad Jacob: Non accipies uxorem a filiabus Chananaeorum (Gen. XXVIII, 1) ; et mittit eum in Mesopotamiam, ut ibi sibi conjugem reperiret. Numquid ei insidiati sunt domini sagittarum?

PL 14, 1099C

そこでイサクはヤコブに言う。「汝はカナン人の娘たちから妻を迎えてはならない」(創世記28:1)。そして彼をメソポタミアに遣わし、そこで自分の妻を見つけさせる。矢を射る者たちが彼を待ち伏せしたことがあっただろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.18.7

7

Numquid ipse propter benedictionem uteri materni in toto orbe benedictus est, et non Dominus Jesus, quem Virgo generavit?

PL 14, 1099D

母の胎の祝福のゆえに全世界で祝福されたのは、彼自身であろうか。おとめが生んだ主イエスではないのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.18.8

8

Et ideo non solum supra homines, sed etiam supra angelos et archangelos, et supra omnem sublimitatem coelestium benedictus est potestatum; sicut Scriptura testatur dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini: Deus Dominus, et illuxit nobis (Psal. CXVII, 26 et 27) : Dominus enim Deus ipse est Rex regum, et Dominus dominantium in his quae habentur in coelis.

PL 14, 1099D

そのため、主イエスは人々の上にだけでなく、天使たちや大天使たちの上にも、天のあらゆる能天使たちの崇高さの上にも祝福されている。聖書が証しして言うとおりである。「主の名によって来る者は祝福されている。神は主であり、我々に光を放った」(詩篇117:26、27)。主なる神こそ、王の王、天にあるものの中で主の主だからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.18.9

9

Propter haec cornua Domini Jesu, et David in voce tubae corneae canens (Psal. XCVII, 6) , auditus a Christo est: et Moyses docuit (Num. X, 10) sacrificiorum ritus tubae sonitu esse celebrandos; sicut et scriptum est: Canite in initio mensis tuba (Psal. LXXX, 4) .

PL 14, 1100A

主イエスのこれらの角のゆえに、ダビデも「角のラッパの音で」歌い(詩篇97:6)、キリストに聞き入れられた。モーセも、いけにえの儀式はラッパの響きで行われねばならないと教えた(民数記10:10)。「月の初めにラッパを吹き鳴らせ」(詩篇80:4)と書かれているとおりである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.18.10

10

Cui hoc, nisi nobis scriptum est? Menses enim ab initio lunae veteres observare consueverant. Luna autem Ecclesia est, quae spiritalibus et Evangelicis praedicationibus in abundantia pacis, ut Propheta dixit (Psal. LXXI, 7) , extollitur. In Christo ergo cornu ventilabimus inimicos nostros.

PL 14, 1100A

これは誰のために書かれたのか。我々のためでなくて誰のためであろうか。古人は月を、月の新しい初めから数える習いだったからである。月とは教会であり、教会は、預言者が言ったように(詩篇71:7)平和の豊かさのうちに、霊的な福音の宣教によって高められる。それゆえ我々は、キリストにあって、角で我々の敵を突き散らす。