ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum LXI, Caput VI 詩篇61篇講解 第VI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1168B · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.6.1

1

Itaque quasi homo infirmatus est, quasi homo doluit; et nos quasi hominem aestimavimus eum esse in doloribus: sed quasi victor infirmitatum, non infirmitatibus victus, pro nobis non pro se dolebat; et infirmatus est non propter sua, sed propter nostra peccata, ut nos suo livore sanaret.

PL 14, 1168B

こうして彼は人のように弱くなり、人のように苦しんだ。我々は彼が苦痛の中にある人であると見なした。しかし、弱さに打ち勝つ者として、弱さに打ち負かされた者ではなく、自分のためではなく我々のために苦しんだのであり、弱くなったのも自分の罪のためではなく我々の罪のためであって、その打ち傷によって我々を癒すためであった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.6.2

2

Quid utique est homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem; nisi quia plagae habebat compassionem? Aut quomodo sciebat ferre infirmitatem, si sensum infirmitatis excluserat? Quod enim portamus, hoc pro onere sustinemus.

PL 14, 1168C

「打たれた人であり、弱さを担うことを知っている」とは何を言うのか。打たれた傷を共に痛む心があったということにほかならない。また、弱さの感覚を排していたのなら、どうして弱さを担うことを知り得たであろうか。我々が担うものは、重荷として耐えるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.6.3

3

Suscepit ergo peccata nostra, ut portaret: suscepit etiam, ut purgaret. Denique scriptum est: Et peccata eorum ipse purgavit. Ideo ipse haereditate possidebit multos, et fortium partietur spolia (Ibid., 11 et 12) .

PL 14, 1168C

こうして彼は我々の罪を担うために受け取り、さらに清めるためにも受け取った。さらに、「彼自身が彼らの罪を清めた。それゆえ彼は多くの者を嗣業として受け、強い者たちの分捕り物を分け取る」(イザヤ53:11、12)と書かれている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.6.4

4

Ibi enim major triumphus, ubi mens interna mundatur. Quod portat igitur ad remissionem pertinet: quod purgat, ad correctionem. Suscepit itaque compassionem nostram, suscepit et subjectionem. Quod enim subjecit sibi omnia, suum est: quod subjectus est, nostrum est.

PL 14, 1168C

内なる精神が清められるところにこそ、より大きな凱旋があるからである。それゆえ、彼が担うことは赦しに属し、清めることは矯正に属する。こうして彼は我々の共苦を受け、服従をも受けた。万物を自分に服させたことは彼のものであり、服したことは我々のものである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.6.5

5

Ideoque ait: Nonne Deo subdita erit anima mea? Anima, inquit, subdita, non divinitas: anima subjecta, non Dei virtus. Virtus enim Dei non potestati subdita est; sed unitate, et consortio ejus utitur potestatis.

PL 14, 1168D

それゆえ彼は言う。「私の魂は神に服するのではないか」。魂が服するのであって、神性が服するのではない。魂が服するのであって、神の力が服するのではないと言うのである。神の力は権能に服するのではなく、その一致と交わりによって権能を用いるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.6.6

6

Illa subjecta est, quae humanae conditionis fragilitate plerumque mutatur, non quae mutari non potest. Anima carni compatitur, et animae caro, quae sibi quodam contubernio copulantur.

PL 14, 1168D

服するのは、人の条件の脆さによってしばしば変わるものであり、変わることのできないものではない。魂は肉と共に痛み、肉は魂と共に痛む。両者は一種の同居によって結ばれているからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.6.7

7

Illa subjicitur, quae tristis est; quia scriptum est: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) .

PL 14, 1169A

服するのは、悲しむものである。「私の魂は死ぬほど悲しい」(マタイ26:38)と書かれているからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.6.8

8

Illa subjicitur quae suscepta, non ex Deo Patre nata: quamquam ipsa subjectio non in specie quidem infirmitatis sit, sed in operatione virtutis; dispensationis magis temporariae arbitra, quam perpetuo servitio mancipata. Unde et ait: Nonne Deo subdita erit anima mea?

PL 14, 1169A

服するのは、受け取られたものであって、父なる神から生まれたものではない。もっとも、この服従自体は弱さの外見においてではなく、力の働きにおいてあるのであり、永続する隷属に縛られたものではなく、むしろ一時的な救いの計画の裁定者である。それゆえ彼は言う。「私の魂は神に服するのではないか」。