ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XXXVIII 詩篇37篇講解 第XXXVIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1028A · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.38.1

1

Constituamus etiam ante Dominum omne desiderium nostrum: Quid est desiderium? Bonae enim rei legi desiderium: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum (Luc. XXII, 15) ; et: Cervus desiderat ad fontes aquarum (Psal. XLI, 2) .

PL 14, 1028A

我々の願望もすべて主の前に置こう。願望とは何か。実に私は、善いものの願望について読む。「私は切に願っていた、汝らとともにこの過越を食べることを」(ルカ22:15)。また「シカは水の泉を慕う」(詩篇41:2)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.38.2

2

Puto autem quod is qui poenitentiam gerit, qui se affligit, non bona sua debeat, sed commissa sibi enumerare peccata.

PL 14, 1028A

だが思うに、悔い改めを行い、自らを苦しめる者は、自分の善いことではなく、自らが犯した罪を数え上げるべきである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.38.3

3

Denique versiculis illis, ut arbitror, hoc docemur, quibus ait: Deus, vitam meam nuntiabo tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo (Ps. LV, 9) . Non enim quasi innocentem vitam annuntiat, ubi lacrymae funduntur, quae solent legationem suscipere pro delictis.

PL 14, 1028A

実際、これらの小節によって我々はこのことを教えられると、私は考える。「神よ、私は私の生を汝に告げる。汝は私の涙を汝の前に置いた」(詩篇55:9)。涙が流される所で、無垢の生を告げているのではないからである。涙とは、罪のゆえの使節の務めを引き受けるのが常のものである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.38.4

4

Nisi forte sic intelligamus, quod etsi innocens quisque sit, securus esse non possit, cui sint adversus gravissimos hostes quotidiana certamina; et ideo haec licet laeta sit conscientia, tamen pugna lacrymabilis.

PL 14, 1028A

ただし、次のように解することもできよう。たとえ無垢な者であっても、日ごとに最も重い敵と戦いを交える以上、安心してはいられない。それゆえ、この良心は喜ばしくとも、戦いは涙を誘うものなのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.38.5

5

Juxta hos ergo versiculos concupiscentiam possumus accipere magis, quam desiderium; ἐπιθυμίαν enim Graecus posuit: concupiscentia autem et desiderium ἐπιθυμία dicitur. Sed concupiscentia et de bono et de malo dicitur.

PL 14, 1028B

これらの小節にしたがえば、我々はこれを願望というよりむしろ欲望と解しうる。ギリシア語の本文は「欲望」(エピテュミア)〔ギリシア語〕と置いたからである。欲望も願望も「エピテュミア」〔ギリシア語〕と言われる。だが欲望は善についても悪についても言われる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.38.6

6

Concupivit, et defecit anima mea in atria Domini (Ps. LXXXIII, 13) , pro bono; in Lege autem aliter: Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret: Non concupisces (Rom. VII, 7) , utique pro malo.

PL 14, 1028B

「私の魂は主の庭を欲し求め、力尽きた」(詩篇83:13)〔番号は刷られたまま。この句は詩篇83:3にある〕は善について言われる。だが律法では別である。「私は欲望を知らなかった、もし律法が『汝は欲してはならない』と言わなかったならば」(ローマ7:7)、これはむろん悪について言われる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.38.7

7

Denique subjecta nos doceant, quia occasione accepta, peccatum per mandatum operatur omnem concupiscentiam in hominis affectu.

PL 14, 1028B

実際、続く箇所が我々に教えてくれるとおり、機会をとらえて、罪は戒めによって、人の情の中にあらゆる欲望を働かせる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.38.8

8

Possumus tamen sic accipere, Ante te omne desiderium pono; hoc est tibi manifesto, quae impetrare desidero; ut ad seriem petitionum, non ad jactantiam referendum videatur esse virtutum. Jactantia enim insolens etiam in integro, deprecatio autem in peccatore laudabilis.

PL 14, 1028B

それでも、「汝の前に私はあらゆる願望を置く」とは、すなわち、私が得ようと願うことを汝に明らかにする、という意味に解することができる。それは、徳の誇示ではなく、願いの連なりに関わると見えるようにするためである。誇示は罪なき者においてさえ尊大であり、嘆願は罪人においてさえ称賛に値するからである。