Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.14.1
(Vers. 5.) Ergo qui non in brachio suo, hoc est, in sua operatione praesumit, sed in Dei gratia; credens quod non facta sua unumquemque justificant, sed fides prompta, dicit Domino: Tu es ipse Rex meus, et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
PL 14, 1096C(第5節)それゆえ、自らの腕に、すなわち自らの働きにではなく、神の恩寵に頼る者、人を義とするのは自分の行いではなく、備えのできた信仰だと信じる者は、主に言う。「汝こそ私の王、私の神、ヤコブに救いを命じる者」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.14.2
Non perfunctorius sermo est, ut dicas: Tu es ipse Rex meus. Non quicumque hoc dicit, sed in quo Dei regnum est: in quo autem regnat Deus, utique in eo peccata non regnant; non enim Deo regnum est commune cum crimine.
PL 14, 1096C「汝こそ私の王」と言うのは、おざなりの言葉ではない。これを言うのは誰でもよいのではなく、その内に神の国がある者である。神がその内に王として治める者の内には、罪は王として治めない。神の国は、罪状と共有されるものではないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.14.3
Quis autem dicit Deum suum, nisi qui ipsi exhibet plenum reverentiae et pietatis affectum? Justo enim dicitur: Ego sum Deus tuus.
PL 14, 1096D自分の神と呼ぶ者とは、神に畏敬と敬虔に満ちた心を示す者でなくて誰であろうか。義人に向かって「私は汝の神である」と言われるのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.14.4
Denique et Thomas ubi tetigit manu propria latus Christi, et evidentia indicia indubitatae resurrectionis invenit, respondit: Dominus meus, et Deus meus (Joan. XX, 28) .
PL 14, 1096Dさらにトマスも、自分の手でキリストの脇腹に触れ、疑いえない復活の明白な証拠を見いだしたとき、「私の主、私の神」(ヨハネ20:28)と答えた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.14.5
Dominus, quia redemit servulos suos: Deus, quia non solum resurrexit, sed etiam ipse se suscitavit.
PL 14, 1096D主と言うのは、自らの小さなしもべたちを贖ったからであり、神と言うのは、ただ復活しただけでなく、自らを自ら起こしたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.14.6
Mandavit autem salutes Jacob; quia in singulis oraculis salus est: in singulis quoque salus est mansionibus: salus in ministeriis angelorum, qui ad protectionem hominum deputantur. Ex mandato ergo Dei salus homini, non ex sua operatione confertur.
PL 14, 1096D彼はヤコブに救いを命じた。一つ一つの託宣に救いがあり、一つ一つの住まいにも救いがあり、人々を守るために任じられた天使たちの務めにも救いがあるからである。それゆえ、人に救いが与えられるのは、神の命令により、自分の働きによるのではない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.14.7
Deus enim maluit ut salus homini fide potius, quam operibus quaereretur; ne quis gloriaretur in suis factis, et peccatum incurreret. Qui autem gloriatur in Domino, fructum pietatis acquirit, et jactantiae crimen evadit.
PL 14, 1097A神は、人の救いが業よりもむしろ信仰によって求められることを望んだ。誰も自分の行いを誇って罪に陥ることのないためである。しかし主において誇る者は、敬虔の実を得て、高ぶりの罪を免れる。