Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.3.1
Ad haec igitur manum medicamenta mittamus, ut vulnera nostra curemus; ne si velimus dicere quod alios curare possimus, dicatur nobis: Medice, cura te ipsum (Luc. IV, 23) .
PL 14, 967Cそれゆえ、これらの薬に手を伸ばして、我々の傷を癒やそう。他の人々を癒やすことができると言おうとして、「医者よ、自分自身を癒やせ」(ルカ4:23)と我々が言われることのないように。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.3.2
Ergo quod etiam non medicis, sed vulgo quoque solet esse commune; ut medicinam pauci profiteantur, plurimi tamen remedia ejus aliqua scire se dicant: vel quod medicorum pueri faciunt nos quoque alieno medicamento remedium indigentibus proferamus.
PL 14, 967Cこれは医者に限らず、一般の人々にも共通するのが常のことである。医術を公言する者は少ないが、その治療法をいくつか知っていると言う者は非常に多い。あるいは、医者の下僕たちがするように、我々もまた、他人の薬によって、必要とする者に治療法を差し出そう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.3.3
Dives magistrum adhibeat, pauper ministrum. Qui perfecti altitudinem capit, sumat ex ipso: qui planiora desiderat, in valle pascatur, ut parvulus. Qui fluvium metuit, de rivulo bibat: et qui profundum pavet, ad littus enatet.
PL 14, 967C富む者は師を用い、貧しい者は下僕を用いよ。完全な者の高みを捉えうる者は、その者自身から取れ。より平らなものを望む者は、幼子のように谷で草を食め。川を恐れる者は小川から飲み、深みにおびえる者は岸辺へと泳ぎ出よ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.3.4
Pulchre autem sanctus David in superiore psalmo (Psal. XXXV) injusti vitam describit, hic justi; ibi injustus exponitur, hic justus instituitur; ille sibi delinquit, hic tollit etiam aliena peccata. Et ideo quod primum medicamentum sit justitiae consideremus.
PL 14, 967Dさて、聖なるダビデが、先の詩篇(詩篇35)では不義の者の生き方を描き、ここでは義人の生き方を描くのは、見事である。あそこでは不義の者が述べられ、ここでは義人が教え導かれる。あれは自らに対して罪を犯し、これは他人の罪をも取り除く。それゆえ、正義の第一の薬が何であるかを考察しよう。