ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXV, Caput III 詩篇35篇講解 第III章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 954A · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.3.1

1

Veni, Paule, interpretare nobis, qua ratione Dominus coeli atque terrarum se pauperem dixerit, et quae sit ista paupertas. Tu certe illum divitem dixisti: quomodo idem dives et pauper est? Audiamus testimonium Pauli.

PL 14, 954A

パウロよ、来て、我々に解き明かせ。天と地の主が、どういう理由で自らを貧しいと言ったのか、またその貧しさとは何か。あなたは確かに彼を富める者と言った。どうして同じ者が、富める者であり貧しい者でもあるのか。パウロの証言を聞こう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.3.2

2

Scitis, inquit, gratiam Domini nostri Jesu Christi; quia propter vos pauper factus est, cum dives esset; ut vos ejus inopia ditaremini (II Cor. VIII, 9) .

PL 14, 954B

彼は言う。「汝らは、我々の主イエス・キリストの恩寵を知っている。彼は富んでいたのに、汝らのために貧しくなった。汝らが彼の貧しさによって富む者となるためである」(二コリント8:9)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.3.3

3

Veni et tu, Esaia, interpretare nobis quomodo se dolentem dixerit Christus, qui dolores vulnerum sanare consuevit. Medicus venit, ut curaret aegros: quid ipse habuit quod doleret? Audiamus etiam Esaiae testimonium.

PL 14, 954B

イザヤよ、あなたも来て、我々に解き明かせ。傷の痛みを癒やすのが常であったキリストが、どうして自らを苦しむ者と言ったのか。医者は病人を治すために来た。彼自身に、何の苦しむことがあったのか。イザヤの証言も聞こう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.3.4

4

Pro nobis, inquit, dolet: et nos aestimavimus eum esse in doloribus (Esai. LIII, 4) . Expressit medici affectum, qui etiamsi ipse nullum vulnus habuit quod doleret, tamen compassus est vulneratis.

PL 14, 954B

彼は言う。「彼は我々のために苦しむ。我々は、彼が苦しみの中にいると思った」(イザヤ53:4)。医者の思いやりを表している。たとえ自身には苦しむべき傷がなかったとしても、傷ついた者たちとともに苦しんだのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.3.5

5

Hoc igitur in psalmo Dominus exprobrat Judaeis: Ego propter vos pauper, ego pro vobis dolens, et vos mihi manus impias intulistis dicentes: Tollamus justum, quia inutilis est nobis (Sap. II, 12) . Injiciamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19) .

PL 14, 954B

それゆえこの詩篇で、主はユダヤ人たちを責める。「私は汝らのために貧しくなり、私は汝らのために苦しんだのに、汝らは不敬の手を私に加え、こう言った。『義人を除こう。彼は我々に無用だからだ』(知恵の書2:12)。『彼のパンに木を投げ込もう』(エレミヤ11:19)と。」

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.3.6

6

Bene panem dixit pro carne ejus. Ille alimentum detulit, isti pro beneficio retulere supplicium. Non mirum ergo si esuriunt, qui sibi vitae aeternae alimoniam denegarunt. Pulchre etiam duo ista junxerunt: Injiciamus lignum in panem ejus.

PL 14, 954C

「パン」と言ったのは、彼の肉のことであり、見事である。彼が糧を運んで来たのに、彼らは恩に報いて刑罰を返した。ゆえに、永遠の生命の養いを自ら拒んだ者たちが飢えているのは、不思議ではない。彼らはこの二つを見事に結びつけた。「彼のパンに木を投げ込もう」と。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.3.7

7

Nesciebant quid loquerentur Judaei, et mysterium loquebantur. Paradisum nobis Crux reddidit Christi. Hoc est lignum quod Adae Dominus demonstravit, dicens de ligno vitae, quod esset in medio paradisi, edendum: de ligno autem scientiae boni et mali, non edendum.

PL 14, 954C

ユダヤ人たちは自分の語ることを知らなかったが、奥義を語っていた。キリストの十字架は、我々に楽園を返した。これは、主がアダムに示した木である。主は、楽園の中央にある生命の木からは食べるべきであり、善悪の知識の木からは食べてはならないと言って、これを示した。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.3.8

8

Erravit Adam, mandata non tenuit, interdictum gustavit. Per lignum coepimus esurire; quia suum caro accepit alimentum. Ideo Dominus in Christo carnem junxit et lignum, ut fames antiqua cessaret, vitae gratia redderetur.

PL 14, 954C

アダムは誤り、戒めを守らず、禁じられたものを味わった。木によって我々は飢え始めた。肉が自分の糧を手にしたからである。そこで主はキリストにおいて肉と木を結びつけ、古い飢えが止み、命の恩寵が返されるようにした。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.3.9

9

Beatum lignum Domini, quod omnium peccata crucifixit. beata caro Domini, quae victum omnibus ministravit!

PL 14, 954D

主の木は幸いである。それはすべての人の罪を十字架につけた。主の肉は幸いである。それはすべての人に糧を与えた。