Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.76.1
Dicentes haec de nobis, quid de carne Domini nostri Jesu Christi dicemus? Qui utique suscepit carnis istius veritatem, et ideo semetipsum humiliavit usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8) . Diligenter attende, et considera singula.
PL 14, 1125D我々についてこう述べたが、我々の主イエス・キリストの肉については何と言おうか。彼は確かにこの肉の真実を受け、それゆえ「死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで、自らを低くした」(フィリピ2:8)。注意深く心を向け、一つ一つを考えよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.76.2
Vide quia volens suscepit hanc formam corporis nostri, et tuae obsequia servitutis, in similitudinem hominum factus: non in similitudinem carnis, sed in similitudinem hominum peccatorum; omnis enim homo sub peccato.
PL 14, 1126A見よ、彼は自ら望んで、我々の体の姿と、あなたの隷従の務めを引き受け、人間の似姿となった。肉の似姿としてではなく、罪人である人間たちの似姿として、である。すべての人は罪の下にあるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.76.3
Ideo et specie inventus ut homo; ut scriptum est de eo: Et homo est, et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9) ? Homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum operationem.
PL 14, 1126Aそれゆえ、姿において人間として見いだされた。彼について、「彼は人である。誰が彼を知るだろうか」(エレミヤ17:9)と書かれているとおりである。肉に従えば人間、しかし働きに従えば人間を超える者である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.76.4
Ut homo, inquit, humiliavit semetipsum (Phil. II, 8) ; quia ad eos Deus venit qui humiliati fuerant, liberandos. Ipse se ergo humiliavit propter nos.
PL 14, 1126A「人間として」と彼は言う、「自らを低くした」(フィリピ2:8)。それは、低くされていた者たちのもとへ、解放するために神が来たからである。それゆえ彼は我々のために自らを低くした。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.76.5
Non ergo corpus illius corpus mortis; siquidem corpus est vitae: nec caro illius, umbra mortis; siquidem fulgor est gloriae: nec in eo locus afflictationis; siquidem in illo corpore omnibus gratia consolationis. Humiliavit se, ut disceres quid sit humilitas.
PL 14, 1126Aそれゆえ、彼の体は死の体ではない。それは命の体だからである。彼の肉は死の陰ではない。それは栄光の輝きだからである。彼のうちに苦難の場はない。その体において、すべての者に慰めの恩寵があるからである。彼が自らを低くしたのは、あなたが謙遜とは何かを学ぶためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.76.6
Denique audi dicentem: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29) . Ille se humiliavit, ut tu exaltareris; qui enim se humiliat exaltabitur. Sed non omnes qui humiliantur, exaltabuntur; multos enim crimen humiliat ad ruinam. Humiliatus est autem Dominus usque ad mortem; ut de portis mortis exaltaretur.
PL 14, 1126B実際、彼が言うのを聞け。「私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者である」(マタイ11:29)。彼は、あなたが高められるために自らを低くした。「自らを低くする者は高められる」からである。だが、低くされた者がすべて高められるのではない。多くの者を、罪が破滅へと低くするからである。主は死に至るまで低くされた。それは、死の門から高められるためであった。