ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput LXXVII 詩篇36篇講解 第LXXVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1006A · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.77.1

1

(Vers. 35.) Denique audi dicentem: Vidi impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat.

PL 14, 1006A

(第35節)さらに、こう言う者に聞け。「私は不敬虔な者が高く持ち上げられ、レバノンスギの上にそびえ立つのを見た。私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.77.2

2

Vidi eum in saeculo hoc, vidi oculis corporis; vidi etiam jactantem se, et superexaltantem sermonibus suis, aestimantem se aliquid esse, qui nihil est. Quomodo se superexaltat? Ponam, inquit, thronum meum super nubes: et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14) .

PL 14, 1006B

私は彼をこの世で見た。体の目で見た。彼が自慢し、自らの言葉で自らを高く持ち上げ、無に等しいのに自分を何者かだと思っているのも見た。どのように自らを持ち上げるのか。「私は私の座を雲の上に置こう。そして私はいと高き者に似るであろう」と彼は言う(イザヤ14:14)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.77.3

3

Exaltat se, ut videas eum sicut cedros Libani superexaltatas: et ipsae altae sunt, et in monte sunt altissimo.

PL 14, 1006B

彼は自らを高める。あなたが彼を、高く持ち上げられたレバノンスギのように見るためである。それらのスギ自身も高く、いと高い山の上にある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.77.4

4

Merito ergo superexaltatae sunt, et superexaltatus videtur impius, qui se in illo monte constituit, de quo scriptum est: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et jactare in mare (Matth. XVII, 19) . Huic. Cui?

PL 14, 1006B

それゆえ、それらのレバノンスギが高く持ち上げられたのも、不敬虔な者が高く持ち上げられたと見えるのも当然である。彼は、あの山の上に自らを据えたからである。その山について、こう書かれている。「もし汝らがカラシ種ほどの信仰を持つなら、この山に言うであろう。『持ち上げられよ、そして海に投げ込まれよ』」(マタイ17:19)。「この山に」とは、どの山にか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.77.5

5

Daemonio, inquit, a quo iste invasus fuerat et oppressus, quem miramini esse sanatum. Ideo charitatem magis habet in Christo, quam potestatem in diabolo.

PL 14, 1006B

悪霊に、と彼は言う。この者はその悪霊に襲われ、押さえつけられていたが、諸君は彼が癒されたことに驚いている。だから彼は、悪魔の内にある権能よりも、キリストにおける愛をいっそう持っている〔この文の主語と potestatem in diabolo の意は定かでない。癒された者が、悪魔の支配よりもキリストの愛のもとにあると取った〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.77.6

6

Vides cedrum in monte altissimo superexaltatam; sed vento frangitur, sed igni exuritur, sed vetustate dissolvitur: ita est dives in saeculo. Fulget quidem splendore quodam gratiae saecularis ut Libanus, nixus est mundi potentia, opibus et divitiis exsultat.

PL 14, 1006C

あなたは、いと高い山の上に高く持ち上げられたレバノンスギを見る。しかしそれは風に折られ、火に焼かれ、古びて崩れる。世にある富者もそのとおりである。彼はレバノンのように世俗の好意のある種の輝きで光り、世の権勢に拠りかかり、財産と富に歓喜する。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.77.7

7

Videtur tibi aliquid esse, antequam dicas: Transiens videbo (Exod. III, 3) . Sicut enim Moyses animo et mente transivit materialia, et Deum vidit: ita et tu si transeas hinc, ad Dei gratiam vestigium tuae mentis attollens, videbis eum nihil esse qui in hac terra sibi potentissimus videbatur.

PL 14, 1006C

あなたが「私は通り過ぎて見よう」(出エジプト記3:3)と言う前は、彼はあなたには何者かに見える。モーセが心と精神で物質的なものを通り過ぎて神を見たように、あなたもここから通り過ぎ、あなたの精神の歩みを神の恩寵へと上げるなら、この地で自分をきわめて有力だと思っていた者が無に等しいことを見るであろう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.77.8

8

Ideo animae tuae dicit, menti tuae dicit Deus Verbum: Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano: transibis et pertransibis (Cant. IV, 8) . Si transeas saecularia, pertransibis ad paradisum.

PL 14, 1006C

だから神なる言葉は、あなたの魂に、あなたの精神に言う。「レバノンからここに来たれ、花嫁よ、レバノンからここに来たれ。汝は通り過ぎ、さらに通り抜けるであろう」(雅歌4:8)。あなたが世のものを通り過ぎるなら、楽園へと通り抜けるであろう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.77.9

9

Audi transeuntem, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42) . Audi iterum pertranseuntem: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid., 43) .

PL 14, 1006C

通り過ぎる者に聞け。「主よ、汝が汝の国に来るとき、私を思い出せ」(ルカ23:42)。さらに通り抜ける者に聞け。「アーメン、アーメン、私は汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。