Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.82.1
(Vers. 23.) Interim tamen in bonis etiam operibus mens humana turbatur, et tentationibus quatitur.
PL 14, 1128C(第23節)それでも、善い業のうちにあってさえ、人の精神は時に乱され、試みに揺さぶられる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.82.2
Tamen et hoc justorum est, ut cum se tentari viderint, adjumentum deposcant; sicut apostoli in Evangelio (Matth. VIII, 25) , cum Christus dormiret in navi, tempestatem fluctuum formidantes excitaverunt Dominum Jesum, ut ab his formidinem propulsaret.
PL 14, 1128Cしかし、試みを受けていると見たとき、助けを求めるのは義人たちのしるしでもある。福音書の使徒たちがそうであった(マタイ8:25)。キリストが舟の中で眠っていたとき、彼らは波の嵐を恐れて主イエスを起こし、恐れを払いのけてもらおうとした。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.82.3
Nonne tibi videntur sancti apostoli istos dixisse versiculos: Exsurge, quare obdormis, Domine? Exsurge, et ne repellas usque in finem. Certe etsi littera distare videatur, concordat sententia.
PL 14, 1128D聖なる使徒たちがこれらの小節を言ったのだと、あなたには思えないだろうか。「起きよ。なぜ眠っているのか、主よ。起きよ、終わりまで退けるな」。確かに、文字は違って見えても、意味は一致している。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.82.4
Neque vero vel in corpore constitutus ita dormiebat Dominus noster Jesus Christus, ut ignoraret tempestatem maris, et exorta procella ventorum cognitionem ejus per altitudinem soporis excederet. Dormiebat corpore, sed virtute vigilabat.
PL 14, 1128Dまた、体をもってそこにいた主イエス・キリストは、海の嵐を知らなかったほど眠っていたのではなく、起こった風の突風も、眠りの深みのゆえにその認識を逃れたのでもなかった。体では眠っていたが、力においては目覚めていた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.82.5
Et dispositio illa fuit, ut ascenderet in navem Dei Filius, Dei Verbum: ascenderent etiam simul discipuli sui: quos remissos et negligentes esse non passus, quasi de Domini praesentia et favore securos, somno corporis sese composuit.
PL 14, 1129Aそして、神の子、神の言葉が舟に乗り込み、弟子たちも共に乗り込むというのは、あの配剤であった。弟子たちが、主の臨在と好意に安んじるかのように、気を緩め怠ることを、彼は許さず、体の眠りに身を横たえた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.82.6
Ergo illa specie somni, dormire sese mundo huic, apostolis Verbum Dei demonstrabat. Vigilabat tamen ejus potestas et providentia, quae excitavit tempestatem in mari; ut navis propemodum insurgentibus fluctibus operiretur: qua discipuli tempestate turbati, utrum salubris consilii se provisione fulcirent, an vero remedium excederent, cognosceretur.
PL 14, 1129Aそれゆえ、その眠りの姿によって、神の言葉は、この世に対して自らは眠っていることを使徒たちに示していた。しかし、彼の権能と先見は目覚めていて、海に嵐を起こした。波が立ち上がって、舟はほとんど覆われんばかりになった。弟子たちはこの嵐に乱され、救いの助言の備えにすがるのか、それとも救済の手立てを外れるのかが、明らかになるためであった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.82.7
Sed illis quibus Jesus non dormiebat, vigilabat fides: et ideo surgentes excitaverunt Dominum Jesum, dicentes: Domine, salva nos, perimus (Matth. VIII, 25) .
PL 14, 1129Bしかし、イエスが眠っていなかった彼らにとっては、信仰が目覚めていた。それゆえ、立ち上がって主イエスを起こし、言った。「主よ、我々を救え。我々は滅びる」(マタイ8:25)。