Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.16.1
Hic est glorificatus inter fratres suos; sicut ipse dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23) . Quae major est gloria, quam pectoribus nationum cognitionem divinitatis infundere?
PL 14, 1097Dこの者こそ、兄弟たちの中で栄光を受けた者である。彼自身が言うとおりである。「私は汝の名を私の兄弟たちに語る」(詩篇21:23)。諸民族の心に神性の認識を注ぎ込むこと以上に大きな栄光が、どこにあろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.16.2
Quem in visione vidit Joseph, quod manipulum ejus adorarent fratrum manipuli, adoraret eum sol et luna cum stellis. Manipulus ille in figura carnis accipitur; omnis enim caro fenum.
PL 14, 1098Aヨセフは幻の中でこの者を見た。すなわち、兄弟たちの束が彼の束を拝み、太陽と月が星々とともに彼を拝んだのである。その束は肉の象りと解される。「すべての肉は草」だからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.16.3
Fenum hoc nostrum suscepit; ut suum triticum germinaret, et fructum resurrectionis afferret. Quaeris testimonium?
PL 14, 1098A彼は我々のこの草を引き受けた。自らのコムギを芽生えさせ、復活の実を結ぶためである。あなたは証しを求めるか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.16.4
Audi de se dicentem: Nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet (Joan. XII, 24) .
PL 14, 1098A彼が自分について言うのを聞け。「一粒のコムギが地に落ちて死ななければ、それだけで残る。だが死ねば、多くの実を結ぶ」(ヨハネ12:24)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.16.5
Denique ut scias quia de Dei Filio dicit Moyses, ait: Glorificatus inter fratres suos primogenitus (Deut. XXXIII, 17) . Utique non Joseph erat primogenitus inter filios Jacob, sed Ruben; nam Joseph post plurimos erat. Sed primogenitus dicitur, qui venturus erat, ut nationum populos congregaret.
PL 14, 1098Aさらに、モーセが神の子について言っていることをあなたが知るために、彼は言う。「兄弟たちの中で栄光を受けた長子」(申命記33:17)。ヤコブの子らの中で長子だったのはヨセフではなく、ルベンであったことは確かである。ヨセフは多くの者のあとの生まれだった。しかし、来て諸民族の民を集めようとしていた者が、長子と呼ばれているのである。