Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.18.1
Etenim ipse est Deus meus, adjutor meus, defensor meus: non movebor amplius. Qui labitur, commovetur; eo quod de integritatis et innocentiae suae quadam statione defluat.
PL 14, 1173C「まことに彼こそ私の神、私の助け手、私の守り手である。私はもはや動かされない」。滑る者は動かされる。自分の無傷と無垢の、いわば持ち場から流れ落ちるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.18.2
Semel enim in petra Christi locatus lubricum non debet habere vestigium; sed tenere status proprii firmamentum. Unde immobilis dicitur, qui servat immobilem voluntatem, et propositum aliquod intentione animi fidelis exsequitur.
PL 14, 1173C一度キリストの岩の上に据えられた者は、滑りやすい足跡を持ってはならず、自分の立場の堅固さを保たねばならない。それゆえ、不動の意志を保ち、忠実な心の集中によって何かの志を成し遂げる者が、不動と言われる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.18.3
Nam et Dei immobilem voluntatem legimus, sicut habes ad Hebraeos: In quo amplius Deus ostendere volens haeredibus repromissionis immobilitatem voluntatis suae, interposuit jusjurandum (Hebr. VI, 17) .
PL 14, 1173D神の意志が不動であることも我々は読んでいる。ヘブライ書にあるとおりである。「そこで神は、約束の相続人たちに、自分の意志の不動をさらにはっきり示そうとして、誓いを介在させた」(ヘブライ6:17)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.18.4
Recte ergo immobilis voluntas Dei, quae nullius peccati movetur illecebris. Homines vero mobiles, lubrici ad delinquendum, faciles ad errandum. Denique de Judaeis dictum est: Transeuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua (Matth. XXVII, 39) .
PL 14, 1173Dそれゆえ、神の意志が不動であるのは当然である。それはいかなる罪の誘惑にも動かされない。しかし人間は動きやすく、罪を犯すことに滑りやすく、誤ることに容易である。だから、ユダヤ人については、「通りかかる者たちは、頭を振りながら彼を冒瀆した」(マタイ27:39)と言われている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.18.5
Et ipse Dominus in psalmo ait: Omnes qui videbant me, aspernabantur me: et locuti sunt labiis, et moverunt caput (Psal. XXI, 8) . Caput omnium Christus est. Melius est igitur ut maneat Christus in nobis, quam aliqua nostri commotione moveatur.
PL 14, 1174A主自身も詩篇の中で言う。「私を見る者はみな私を軽んじ、唇で語り、頭を振った」(詩篇21:8)。万人の頭はキリストである。それゆえ、キリストが我々のうちにとどまるほうが、我々の側の何らかの動揺によってキリストが動かされるよりもよい。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.18.6
Unde Judaei moventes capita sua dicebant: Tolle a terra talem hunc (Act. XXII, 22) . Geraseni rogabant, ut de finibus eorum recederet (Luc., VIII, 37) : Ecclesia autem tenuit eum, nec dimisit eum.
PL 14, 1174Aそれゆえ、ユダヤ人たちは頭を振りながら言った。「このような者を地から取り去れ」(使徒言行録22:22)。ゲラサの人々は、自分たちの領地から立ち去るようにと願った(ルカ8:37)。しかし教会は彼を捕らえて、離さなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.18.7
Ideo illa quae tenuit eum, possidet: illi qui moverunt, tenere non possunt. Pulchre autem ait evangelista quia transeuntes movebant capita sua (Matth. XXVII, 39) : transeuntes, non stantes. Stamus in atriis sanctis, praeterimus in plateis.
PL 14, 1174Aそれゆえ、彼を捕らえた教会は彼を所有し、動かした者たちは彼を捕らえておくことができない。福音書記者が、通りかかる者たちが頭を振った(マタイ27:39)と言うのは美しい。通りかかる者であって、立つ者ではない。我々は聖なる庭に立ち、広場では通り過ぎる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.18.8
Sacerdos praeteriit, levita pertransivit: stetit ille qui vulnera inflicta curavit. Et ideo illi non dixerunt qui transibant viam: Benedictio Domini super vos: benedicimus vos de domo Domini (Psal. CXXVIII, 8) ; stantes enim, non transeuntes sunt pedes benedicentium.
PL 14, 1174B祭司は通り過ぎ、レビ人は通り過ぎたが、負わされた傷を癒した者は立ち止まった。それゆえ、道を通りかかる者たちは、「主の祝福が汝らにあるように。我々は主の家から汝らを祝福する」(詩篇128:8)とは言わなかった。祝福する者たちの足は、通り過ぎるのではなく、立っているからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.18.9
Denique et vineam cujus soluta munitio est, transeuntes vindedemiant, non manentes. Transeuntes sibilant, sicut in Threnis Hieremiae legimus: Tenuerunt super te manus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem (Thren. II, 15) .
PL 14, 1174Bさらに、囲いが取り払われたブドウ畑〔底本は vindedemiant。vindemiant と読む〕でも、収穫するのは通りかかる者であって、とどまる者ではない。通りかかる者は口笛を吹く。エレミヤの哀歌に読むとおりである。「道を通るすべての者は、汝に手をかけ〔tenuerunt。手を打つの意か〕、口笛を吹き、エルサレムの娘に向かって頭を振った」(哀歌2:15)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.18.10
Ideo sacerdos non potuit coronari, levita non potuit, quia transierunt, et tamquam umbra praeterierunt. Stephanus autem martyrio coronatus est; quia stantem videbat Dominum Jesum, immobilem, non praetereuntem.
PL 14, 1174Bそれゆえ祭司は冠を受けることができず、レビ人も受けることができなかった。通り過ぎ、影のように過ぎ去ったからである。しかしステファノは殉教によって冠を受けた。立っている主イエスを見ていたからである。動かず、通り過ぎることのない主を。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.18.11
Immobilis ergo fide Stephanus immobilem Christum videbat: nullo erat mortis timore commotus. Non movit se Stephanus, non movit se Christus. Commoti sunt filii proditoris, de quibus dicitur: Commoti amoveantur filii ejus, et mendicent (Psal. CVIII, 10) .
PL 14, 1174Cそれゆえステファノは、信仰によって動かない者として、動かないキリストを見ていた。死の恐れによって動かされることは少しもなかった。ステファノは動かず、キリストも動かなかった。裏切り者の子らは動かされた。彼らについて言われている。「彼の子らは動かされて追い払われ、乞い歩くがよい」(詩篇108:10)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.18.12
Eget enim medico qui movetur. Inops peccator, dives est justus; quia nullo bono deficit, qui Dominum semper inquirit.
PL 14, 1174C動かされる者は医者を必要とするからである。罪人は貧しく、義人は富んでいる。常に主を尋ね求める者は、いかなる善にも欠けないからである。