Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.30.1
Confirmat autem justos Dominus, brachio adversarii dissoluto. Et ideo justus dicit: Et confirmasti super me manum tuam (Ps. XXXVII, 3) . Et Job ait: Manus Domini tetigit me (Job. XIX, 21) .
PL 14, 982Bしかし主は、敵対者の腕を解き崩して、義人たちを強くする。それゆえ義人は言う。「汝は私の上に汝の手を強めた」(詩篇37:3)。またヨブは言う。「主の手が私に触れた」(ヨブ記19:21)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.30.2
Misit ergo Dominus manum suam in servum suum; et manum peccatoris quam in eum accepta miserat potestate, brachiumque contrivit. Ita diabolus suo sermone deceptus est, qui dixit: Mitte manum tuam in eum, et videamus si in faciem te non benedicat (Job. II, 5) .
PL 14, 982Bこうして主は、自らの僕に手を伸ばした。そして罪人の手を、彼に向かって受けた権能のもとで伸ばしていたその手を、また腕を砕いた。こうして悪魔は、自分の言葉に欺かれた。彼はこう言ったからである。「汝の手を彼に伸ばせ、彼が汝を面と向かって祝福しないかどうか、見よう」(ヨブ記2:5)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.30.3
Non enim ausus est dicere, maledicat; sed hoc intelligendum reliquit. Misit Deus manum suam, et confirmatus est Job. Coepit benedicere, qui maledicere credebatur; sanat enim justos, cum tangit manus divina, non vulnerat.
PL 14, 982B悪魔は「呪うか」とあえて言わず、そう理解すべきことを残した。神は自らの手を伸ばし、ヨブは強められた。呪うと信じられていた者が祝福し始めた。神の手が触れるとき、義人たちを癒やし、傷つけはしないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.30.4
Misit manum suam, et leprosi macula omnis abscessit; tetigit caecorum oculos, et caecitate depulsa lumen refulsit oculorum. Pete ergo semper ut confirmeris, quoniam et tu qui stas, vide ne cadas. Nos stare debemus, ut confirmemur a Domino.
PL 14, 982C主は手を伸ばし、重い皮膚病の者のあらゆる汚れは去った。盲人たちの目に触れ、盲目が追い払われて、目の光が輝いた。それゆえ、強められることをつねに願え。「立っている汝も、倒れぬように気をつけよ」。我々は立っているべきである、主によって強められるために。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.30.5
Lubricum est saeculum, cito labimur. Ideo rogemus ut nos Dominus stabilire et confirmare dignetur.
PL 14, 982C世は滑りやすく、我々はたちまち滑り落ちる。それゆえ祈ろう、主が我々を堅固にし強めることをよしとするようにと。