ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XIX 詩篇43篇講解 第XIX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1100A · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.19.1

1

Et in nomine ejus spernemus insurgentes in nos. Quid est nomen nisi quo proprie unusquisque significatur, quod ei non sit commune cum caeteris? Homo enim commune vocabulum est; nisi addas qui vocetur, non potest declarari.

PL 14, 1100A

「そして彼の名において、我々は、我々に立ち向かう者たちを蔑む」。名とは、それぞれの者が固有に言い表され、他の者たちと共通でないもの以外の何であろうか。「人」は共通の呼び名であり、何と呼ばれる者かを付け加えなければ、特定することはできない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.19.2

2

Nomen ergo proprietas uniuscujusque est, quo possit intelligi. Unde arbitror quod et Moyses volens proprium Dei, et aliquid de eo speciale cognoscere, quod non esset commune cum coelestibus potestatibus, interrogavit: Quod est nomen tuum (Exod. III, 13) ?

PL 14, 1100B

それゆえ名とは、一人ひとりの固有のものであり、それによって理解できるものである。そこで私は、モーセもまた、神に固有のもの、神について特別なこと、天の能天使たちと共通でないことを知りたいと思い、尋ねたのだと考える。「汝の名は何か」(出エジプト記3:13)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.19.3

3

Denique cognoscens mentem ejus Deus, non respondit nomen, sed negotium; hoc est, rem expressit, non appellationem, dicens: Ego sum qui sum (Ibid., 14) ; quia nihil tam proprium Dei, quam semper esse.

PL 14, 1100B

そこで神は、彼の心を悟って、名ではなく事柄を答えた。すなわち、呼び名ではなく実在を言い表して、こう言った。「私は在る者である」(出エジプト記3:14)。永遠に在ること以上に神に固有なものはないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.19.4

4

Quia ergo negant Christum coaeternum Patri, videant quia Deum negant, cujus est semper esse, nec aliquando non fuisse.

PL 14, 1100B

それゆえ、キリストが父と共に永遠であることを否む者たちは、神を否んでいるのだと見るがよい。永遠に在ること、かつて存在しなかったことが一度もないことは、神に属するからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.19.5

5

Hac ergo cognitione proprietatis divinae Moyses insurgentes in se volebat spernere: vel, ut Aquila, aut Symmachus dixerunt, calcare resistentes sibi tamquam serpentes et scorpiones: quos etiam Dominus dicit in Evangelio (Luc. X, 19) esse spiritalibus vestigiis proterendos; ut viam nostram impedire non possint, quae ducit ad secreta paradisi.

PL 14, 1100B

それゆえ、神に固有のものについてのこの認識によって、モーセは、自分に立ち向かう者たちを蔑もうとした。あるいは、アキュラやシュンマコスが言ったように、自分に逆らう者たちを、蛇やサソリのように踏みつけようとした。主も福音書の中で、彼らは霊的な足で踏みにじられるべきだと言っている(ルカ10:19)。我々の道、楽園の奥へ至る道を、彼らが妨げることのできないようにするためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.19.6

6

Habemus ergo in nobis studium divinae cognitionis: habemus Dei Verbum, quod est nomen Patris. Haec vere proprietas Dei, quia Pater Christi est: et ideo in nomine Patris venit, qui venit ut Patris faceret voluntatem.

PL 14, 1100C

それゆえ我々は、神を知ろうとする熱意を我々のうちに持つ。我々は神の言葉を持つ。それは父の名である。神がキリストの父であること、これこそ真に神に固有のものである。それゆえ、父の意志を行うために来た者は、父の名によって来たのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.19.7

7

Et ideo ait: In nomine Patris veni, et non me suscepistis: si alius venerit in nomine suo, illum suscipietis (Joan. V, 4) ; significans Judaeos in Antichristum credituros, qui in Christum credere noluerunt.

PL 14, 1100C

そのため彼は言う。「私は父の名によって来たが、汝らは私を受け入れなかった。もし他の者が自分の名によって来るなら、汝らはその者を受け入れる」(ヨハネ5:4)〔底本の引照のまま。この言葉はヨハネ5:43にある〕。キリストを信じようとしなかったユダヤ人が、反キリストを信じるようになることを示しているのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.19.8

8

Ergo qui in Christum credit, non in arcu suo, nec in gladio suo sperat; sed in nomine ejus spem victoriae locat.

PL 14, 1100C

それゆえ、キリストを信じる者は、自らの弓にも自らの剣にも望みを置かず、彼の名に勝利の望みを置く。