ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XLVIII 詩篇43篇講解 第XLVIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1111C · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.48.1

1

(Vers. 14.) Merito ergo in persona populi illius dicitur: Posuisti nos in opprobrium vicinis nostris: illusionem et derisum iis, qui sunt in circuitu nostro.

PL 14, 1111C

(第14節)それゆえ、あの民の立場で、こう言われるのは当然である。「汝は我々を、我々の隣人たちにとっての辱めとし、我々の周りにいる者たちにとっての嘲りと笑いぐさとした」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.48.2

2

Qui sunt isti finitimi, et quemadmodum ad viciniam Israelitae populi pertinuisse videantur, non est facile discernere; si spiritalis vicinia requiratur, habens quoddam lumen cognitionis ad investigandum mysterium Christi: praesertim cum in ipso libro Salomonis qui scribitur Ecclesiastes, didicerimus quia quo magis quaeritur sapientia, eo profundior judicetur.

PL 14, 1111C

この隣人たちが誰であり、どのようにしてイスラエルの民の隣人に属していたと見えるのか、見分けるのは容易でない。もし霊的な隣人関係が求められるのであれば、それはキリストの奥義を探究するための、ある認識の光をもつものである。ことに、コヘレトの言葉と題されるソロモンの書そのものにおいて、知恵は、求められるほど深いと判断されることを、我々は学んだからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.48.3

3

Sic enim scriptum est: Dixi, sapientiam requiram, et ipsa longe facta est a me, longe magis quam erat: et in profundo altitudinem quis inveniet ejus (Eccl. VII, 24 et 25) ?

PL 14, 1111D

こう書かれているからである。「私は言った、知恵を探し求めよう。しかし知恵は私から遠くなった。かつてよりもはるかに遠くなった。深みにある、その奥深さを、誰が見いだすだろうか」(コヘレトの言葉7:24、25)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.48.4

4

Unde diffidentia oboritur mihi scrutari divinitus spirantis Scripturae mysteria, et ejus examinare sermones: quod ille digne potuit, qui inter perfectos sapientiam loquebatur.

PL 14, 1112A

それゆえ、神の霊感を受けて息づく聖書の奥義を探り、その言葉を吟味することについて、私には不安が生じる。それは、完全な者たちの間で知恵を語っていたあの者〔パウロ〕が、ふさわしく成しえたことである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.48.5

5

Ego perfectos video, nec immerito perfectos dixerim; cum videam vos sensus exercitatos habere, ad discretionem boni et mali: sed et ipse tamen qui sciebat solidiores capere cibos, adjumenta quaerebat; ut in eo verbum Domini curreret (II Thess. III, 1) .

PL 14, 1112A

私は完全な者たちを見ている。完全な者たちと呼ぶのも不当ではない。諸君が、善と悪を見分けるために訓練された感覚をもつのを、私は見ているからである。しかし、より堅い食物をとることを知っていたその彼自身も、助けを求めた。主の言葉が、彼において走るためである(二テサロニケ3:1)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.48.6

6

Nec iste quoque sine precatione hoc potuit usurpare, ut laudatio ejus jucunda fieret Deo (Psal. CXLVI, 1) ; non enim usurpantis, sed precantis assertio est.

PL 14, 1112A

この者もまた、祈りなしにこれを自らのものとすることはできなかった。「彼の賛美が神にとって喜ばしいものとなるように」(詩篇146:1)。それは、自らのものとする者の主張ではなく、祈る者の主張だからである。