ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput XLVII 詩篇36篇講解 第XLVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 989D · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.47.1

1

(Vers. 23.) A Domino gressus viri corrigentur. Graecus διαβήματα dixit, hoc est, transitus. Et ideo dicitur tibi: Si transeas per aquam, flumina te non concludent (Esai. XLIII, 2) .

PL 14, 989D

(第23節)「人の歩みは主によって正される」。ギリシア語の本は「ディアベーマタ」〔ギリシア語〕と言った。すなわち「通過」である。だからあなたに、「汝が水の中を通り過ぎるとき、川は汝を閉じ込めない」(イザヤ43:2)と言われている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.47.2

2

Transi ergo, noli cessare; sicut bonus viator cum venerit ad aliquod viae signum, non stat, sed pertransit; et tu in via es, quamdiu in hoc cursu es constitutus. Paulus si stetisset, cursum suum non consummasset.

PL 14, 990A

それゆえ通り過ぎよ、立ち止まるな。よい旅人が道のある標識に着いても立ち止まらず、そのまま通り過ぎるように。あなたも、この走路に置かれているかぎり、道の上にいる。パウロがもし立ち止まっていたなら、自分の走路を走り終えなかったであろう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.47.3

3

Vide ne ideo dicat: Et tu qui stas, vide ne cadas (I Cor. X, 12) . Non enim qui transivit, potest timere ne cadat. Vidi, inquit, impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani; et transivi, et ecce non erat (Infra vers. 35) .

PL 14, 990A

そのために彼がこう言うのではないか、よく見よ〔vide ne … dicat の係りは定かでない。このように取った〕。「立っている汝は、倒れないよう気をつけよ」(一コリント10:12)。通り過ぎた者は、倒れることを恐れえないからである。「私は不敬虔な者が高く持ち上げられ、レバノンスギの上にそびえ立つのを見た。私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった」(後の第35節)と言う。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.47.4

4

Videns ergo impium superexaltatum, qui non stetit, non offendit: si stetisset, et miratus illum fuisset, et secutus esset, offenderat, et ceciderat sicut impius.

PL 14, 990A

それゆえ、高く上げられた不敬虔な者を見ても、立ち止まらなかった者はつまずかない。もし立ち止まり、彼に感嘆し、彼に従っていたなら、つまずき、不敬虔な者のように倒れていたであろう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.47.5

5

Ideo Moyses videns rubum relucere et non ardere, ait: Transiens videbo hoc visum magnum (Exod. III, 3) . Qui transit de hoc saeculo, magnum visum videt: qui solvit vincula istius nexus quo ligamur huic corpori, magnum visum videt.

PL 14, 990A

だからモーセは、柴が輝きながら燃えないのを見て言った。「私は通り過ぎて、この大いなる光景を見よう」(出エジプト記3:3)。この世から通り過ぎる者は、大いなる光景を見る。我々をこの体に縛りつけているこの結び目の縄目をほどく者は、大いなる光景を見る。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.47.6

6

Moyses in Exodo, ut legitur, multa videt miracula: non tanta alius videt qui non est in Exodo. Idem Moyses transivit: transivit et populus patrum, quia de terra captivitatis exibat.

PL 14, 990B

モーセは、読まれるとおり、「出エジプト」〔書名であるとともに「脱出」の意〕において多くの奇跡を見る。「出エジプト」の中にいない他の者は、これほど多くを見ない。同じモーセが通り過ぎた。父祖たちの民も通り過ぎた。捕囚の地から出て行くところだったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.47.7

7

Dirigebantur itaque a Domino gressus eorum, quibus per noctem ignis columna lucebat, per diem nubis; ut nec diei ardor afficeret commeantes, nec impedimentum viantibus tenebrae noctis afferrent.

PL 14, 990B

かくて彼らの歩みは、主によって導かれていた。彼らには夜は火の柱が、昼は雲の柱が照らし、昼の暑さが旅する者を害さず、夜の闇が行く者に妨げをもたらさないようにされていた。