Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.62.1
(Vers. 26.) Quomodo autem poterit indigere, qui tota die miseretur et fenerat? Quid est quod fenerat justus? Non aes, non ferrum, non plumbum: sed argentum igni examinatum.
PL 14, 998B(第26節)一日じゅう憐れみ、貸し付ける者が、どうして欠乏しえようか。義人が貸し付けるものとは何か。青銅でもなく、鉄でもなく、鉛でもない。火で試された銀である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.62.2
Hoc defert ad mensam Domini, et dividit requirentibus: cui unam, cui duas, cui quinque mnas quotidie dividit, et numquam deficit. Sed fenerationem audivimus in Lege reprehensam, dicente Moyse: Non fenerabis (Deut. XXIII, 19) .
PL 14, 998Cこれを彼は主の食卓に運び、求める者たちに分け与える。ある者には一ムナ、ある者には二ムナ、ある者には五ムナを毎日分け与え、決して尽きない。しかし、利子を取って貸し付けることが律法で非難されているのを、我々は聞いている。モーセが「汝は利子を取って貸し付けてはならない」(申命記23:19)と言うからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.62.3
Duplex est feneratio: una pecuniae, altera gratiae. Divide utramque; quia scriptum est: Si recte offeras, non recte dividas, peccasti: quiesce (Gen. IV, 7) . Et tu recte divide, ne pecces.
PL 14, 998C貸し付けには二つある。一つは金銭の、もう一つは恩寵の貸し付けである。両方を分けよ。こう書かれているからである。「汝が正しくささげても、正しく分けなければ、汝は罪を犯した。静まれ」(創世記4:7)。あなたも、罪を犯さぬよう、正しく分けよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.62.4
Ipse Moyses doceat te dividere, qui admonuit recte dividendum; ut sequaris, quod Abel egit, qui recte divisit: fugias quod Cain parricida fecit, qui recte dividere nesciebat.
PL 14, 998C正しく分けるよう戒めたモーセ自身に、あなたは分けることを教わるがよい。正しく分けたアベルのしたことに従い、正しく分けるすべを知らなかった近親殺しのカインのしたことを避けるために。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.62.5
Dividit ergo Spiritus sanctus divisiones, qui operatur omnia dividens singulis prout vult: ille prout vult, tu prout potes, prout ingenio vales. Divide quando Lex de pecunia dicat, quando de gratia.
PL 14, 998Cこうして聖なる霊が、分け前を分ける。霊は、すべてを働き、各人に望むままに分け与える。霊は望むままに、あなたはできるままに、才能の及ぶままに。律法がいつ金銭について語り、いつ恩寵について語るかを見分けて分けよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.62.6
Dixit enim tibi: Fenerabis gentibus, cujus Dominus usuras exigit: tu autem non mutuaberis (Deut. XV, 6.) Est et pecunia fenoris, est et gratia, cujus Dominus usuras exigit; pecunia fenoris, aes habet, gratia fidem confert.
PL 14, 998Dあなたには言われているからである。「汝は諸国民に貸し付ける。その〔貸し付け〕の主は利子を取り立てる。しかし汝は借りない」(申命記15:6〔「その〔貸し付け〕の主は利子を取り立てる」は申命記15:6 に無い。アンブロシウスの補いか、次の文の句が紛れ込んだものか定かでない〕)。金銭の貸し付けもあり、恩寵の貸し付けもあり、その主は利子を取り立てる〔cujus の先行詞は定かでない。恩寵と取った〕。金銭の貸し付けは青銅をもち、恩寵は信仰を授ける。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.62.7
Fenerato ergo fidem gentibus, ut tibi abundet gratia: tu autem noli mutuari quasi indigus, sed quasi dives et locuples fenerato.
PL 14, 998Dそれゆえ諸国民に信仰を貸し付けよ。あなたに恩寵があふれるように。あなたは、貧しい者のように借りるな。富める者、豊かな者のように貸し付けよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.62.8
Feneravit Petrus, feneravit Paulus, feneravit Joannes Evangelista, vel uterque, et non indiguit; hoc est, fenerarunt pecuniam Christi, non fenerarunt pecunias ad usuram. Fenera ergo, et noli desistere fenerare.
PL 14, 999Aペトロは貸し付けた。パウロも貸し付けた。福音書記者ヨハネも、あるいは両者〔uterque の指すものは定かでない〕が貸し付けたが、欠乏しなかった。すなわち彼らはキリストの金を貸し付けたのであって、利子のために金銭を貸し付けたのではない。それゆえ貸し付けよ。貸し付けることをやめるな。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.62.9
Audis quid dicat Scriptura: Tota die miseretur et fenerat. Justus per diem fenerat, avarus in nocte; gratia enim lucis est, avaritia autem usura tenebrarum est. Et ideo semen fenerantis fidem in benedictione erit, habens utique praemium benedictionis.
PL 14, 999A聖書が何と言うか、あなたは聞く。「一日じゅう憐れみ、貸し付ける」。義人は昼のうちに貸し付け、貪欲な者は夜に貸し付ける。恩寵は光に属し、貪欲は闇の利子だからである。それゆえ、信仰を貸し付ける者の子孫は、祝福のうちにあるであろう。確かに祝福の報いをもつのである。