Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.79.1
Et tu, si justus es, transi a praesentibus ad ea quae futura sunt, et transibunt tibi praesentia. Coelum et terra transibunt; verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35) . Justo ergo omnia transeunt.
PL 14, 1007Aあなたもまた、義人であるなら、今あるものから来たるべきものへと通り過ぎよ。そうすれば今あるものがあなたにとって過ぎ去る。「天と地は過ぎ去る。しかし私の言葉は過ぎ去らない」(マタイ24:35)。だから義人にとっては、すべてが過ぎ去る。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.79.2
Transit impius, similis vanitati est, et dies ejus sicut umbra praetereunt. Nec solum praetereunt justo praesentia; sed etiam cum ad ea quae sunt futura, intenderit, jam ista praetereunt. Vide quomodo justo praesentia praeteriere.
PL 14, 1007B不敬虔な者は過ぎ去り、空しさに似て、その日々は影のように過ぎ去る。義人にとっては、今あるものが過ぎ去るばかりでなく、来たるべきものへと心を向けたときにも、それらはすでに過ぎ去る。義人にとって今あるものがどのように過ぎ去ったか、見よ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.79.3
Utique temporibus David prophetae Synagoga erat, Ecclesia ex gentibus non erat: et idem futuris quasi praesentibus dicit: Benedicite gentes Deum nostrum (Psal. LXV, 8) . Deinde supra ait: Ascendit Deus in jubilatione (Psal. XLVI, 6) .
PL 14, 1007B預言者ダビデの時代には、確かに会堂があり、諸国民からなる教会はなかった。それなのに彼は、来たるべきことを、すでに現在であるかのように言う。「諸国民よ、我々の神を祝福せよ」(詩篇65:8)。さらにその前には、こう言う。「神は歓呼のうちに昇った」(詩篇46:6)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.79.4
Transivit perfidiae ventura tempora, non aetate, sed mente; et resurrectionem Domini multo post saeculo futuram, pia fidei devotione celebravit dicens: Psallite Deo nostro, psallite; psallite Regi nostro, psallite (Ibid., 7) .
PL 14, 1007B彼は、不信の来たるべき時代〔perfidiae ventura tempora の係りは定かでない。ユダヤの民の不信が続く後の時代と解した〕を、年齢においてではなく精神において越え、はるか後の世に来る主の復活を、信仰の敬虔な献身をもって祝って言った。「我々の神に詩を歌え、歌え。我々の王に詩を歌え、歌え」(詩篇46:7)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.79.5
Quasi interesset ipsis Christi et Ecclesiae nuptialis copulae sacramentis, ita tripudiat et gaudet. Causam quoque celebritatis expressit dicens: Regnavit Dominus super omnem terram (Ibid., 8) .
PL 14, 1007C彼はあたかも、キリストと教会の婚姻の結びつきの秘義そのものに居合わせているかのように、こうして躍り、喜ぶ。祝祭の理由も言い表した。「主は全地の上に王となった」(詩篇46:8)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.79.6
Ergo si nos praetereamus, et illa praeteriisse quae futura sunt, nobis videntur; ut si in navigando terram praetereas, illam quoque videas praeterire, et quasi a te discedere.
PL 14, 1007Cそれゆえ、我々が通り過ぎるなら、来たるべきものも過ぎ去ったと我々には見える。たとえば、航海しながら陸を通り過ぎると、陸のほうが過ぎ去り、あなたから離れていくように見えるようなものである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.79.7
Saepe nautae, maxime in tempestate, fugiunt terram; et tamen cum eam fugiunt navigantes, ipsa potius fugere videtur a navigantibus. Et tu si fugias mundum hunc, et ipse te effugiet; si praetereas terram hanc, et ipsa te praeteribit.
PL 14, 1007C船乗りたちはしばしば、とりわけ嵐のとき、陸から逃れる。それでも航海しながら陸から逃れるとき、陸のほうが航海する者たちから逃げるように見える。あなたもこの世界から逃れるなら、この世界のほうがあなたから逃れる。この陸を通り過ぎるなら、陸のほうがあなたを通り過ぎるであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.79.8
Et tu in mari hoc navigas, et in hoc saeculo fluctuas; fuge terram, saxa habet, lapides habet; sicut scriptum est: Lapides de via projicite (Esai. LXII, 10) . Si festines per aerium hoc profundum ad portum divinae voluntatis, videbis tibi haec omnia praeteriisse. Quid enim interest utrum praeterierint, an tibi ea judices praeteriisse?
PL 14, 1007Cあなたもこの海を航海し、この世でさ迷っている。陸から逃れよ。そこには岩があり、石がある。「道から石を取り除け」と書かれているとおりである(イザヤ62:10)。もしあなたが、この空の深みを通って神の意志の港へ急ぐなら、あなたはこれらすべてが自分にとって過ぎ去ったのを見るであろう。それらが過ぎ去ったのか、あなたがそれらは過ぎ去ったと判断するのか、何の違いがあろうか。