ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XL, Caput V 詩篇40篇講解 第V章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1070B · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.5.1

1

Sed forte dicas: Quomodo dives in paupertate Christus? Etsi mihi ingenium deficiat, tamen non deficiunt divinarum subsidia lectionum; cum dixerit Apostolus: Quoniam Dominus Jesus pauper factus est, cum dives esset; ut vos ejus inopia ditaremini (II Cor. VIII, 9) .

PL 14, 1070B

だがおそらくあなたは言うだろう。「貧しさのうちに、キリストはどうして富んでいるのか」と。たとえ私の才が足りなくとも、神の書の読みの助けは尽きない。使徒が言ったからである。「主イエスは、富んでいたのに貧しくなった。汝らが彼の貧しさによって富む者となるためである」(二コリント8:9)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.5.2

2

Quae ergo ista paupertas, quae divites facit? Consideremus eam, intendamus in ipsum venerabile Sacramentum. Quid purius potest eo esse atque simplicius?

PL 14, 1070B

では、人を富む者とするこの貧しさとは何か。それを考察しよう。尊ぶべき秘跡そのものに目を向けよう。これより清く、これより純真なものがありえようか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.5.3

3

Non taurino quisquam perfunditur sanguine, ut sacra dicuntur habere gentilium: non hircorum atque arietum cruore peccator lavatur (neque enim quisquam ita purificatur; caro enim lavatur, non culpa diluitur), sed exiet, inquit (Esai. XII, 3) , aqua cum delectatione de fontibus Salvatoris: et paratur in conspectu tuo mensa coelestis, et poculum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) !

PL 14, 1070B

誰も雄牛の血を浴びはしない。異邦人の祭儀にはそれがあると言われているが。罪人は、雄山羊や雄羊の血で洗われはしない(実際、誰もそのようには清められない。肉は洗われても、咎は洗い流されないからである)。むしろ彼は言う。「喜びとともに、救い主の泉から水が出る」(イザヤ12:3)。そして「汝の目の前に天の食卓が備えられ、酔わせる杯は何とすばらしいことか」(詩篇22:5)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.5.4

4

Hae sunt divitiae simplicitatis, in quibus est Christi pretiosa paupertas. Est et in moribus paupertas bona; unde et Dominus dixit: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3) . Et in Psalmis invenimus quia Dominus humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19) .

PL 14, 1070C

これらが純真の富であり、そこにキリストの貴い貧しさがある。生き方における貧しさもまた善いものである。それゆえ主は言った。「幸いな者、霊において貧しい者たち」(マタイ5:3)。また詩篇に、「主は霊において低い者たちを救う」(詩篇33:19)とあるのを我々は見いだす。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.5.5

5

Est et in collatione tenui paupertas abundans, si abundet fides. Unde Apostolus ait: Et profunda paupertas eorum abundavit in divitiis simplicitatis eorum (II Cor. VIII, 2) .

PL 14, 1070C

乏しい献げ物のうちにも、信仰が豊かであれば、あふれる貧しさがある。それゆえ使徒は言う。「彼らの深い貧しさは、彼らの純真さの富へとあふれた」(二コリント8:2)。