Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.47.1
(Vers. 16, 17.) David tacendo vicit adversarios suos: et quia sicut mutus factus est, vocem recepit; quia conversus ad Dominum loquebatur dicens: Quoniam in te, Domine, speravi: tu exaudies me, Domine, Deus meus. Quia dixi, ne aliquando exsultent in me inimici mei.
PL 14, 1033D(第16、17節)ダビデは黙することで敵に勝った。そして口のきけない者のようになったがゆえに、声を取り戻した。主に向き直って語り、こう言ったからである。「主よ、私は汝に望みをかけた。汝は私を聞き届ける、主よ、私の神よ。私は言ったからである、私の敵どもが私に対して決して勝ち誇らぬように、と」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.47.2
Vide singula: tacebat David, loquebantur inimici, provocabant ut aliquid et ipse loqueretur. Dicebant: Audiamus vocem tuam. Intra se ille tacitus loquebatur: Quid opus est, ut ista audiant, quibus prodesse non possunt?
PL 14, 1033Dひとつひとつを見よ。ダビデは黙し、敵どもは語り、彼自身にも何かを語るよう挑発していた。彼らは言った。「あなたの声を聞こう」。彼は黙したまま、内で語った。「これらのことを、益を得られぬ者たちに聞かせる必要が何であろう」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.47.3
In te, Domine, speravi; tibi soli loquor: tu audi, qui exaudire potes. A te semper poposci, ne aliquando exsultent in me inimici mei; quia etsi peccavi, tu peccatum dimittis: etsi ego cecidi, tu resuscitas, ne habeant unde exsultare possint qui peccatis laetantur alienis.
PL 14, 1034A「主よ、私は汝に望みをかけた。私は汝にだけ語る。聞き届けることのできる汝が聞け。私は汝にいつも求めた、私の敵どもが私に対して決して勝ち誇らぬように、と。たとえ私が罪を犯しても、汝は罪を赦し、たとえ私が倒れても、汝は立ち上がらせる。他人の罪を喜ぶ者たちが、勝ち誇る口実を持たぬようにである」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.47.4
Plus enim acquisivimus, qui plus peccavimus; quia beatiores facit tua gratia, quam nostra innocentia. Habemus hunc sensum et in libro Michaeae prophetae: Noli gaudere super me, inimica mea; quia cecidi, sed resurgam (Mich. VII, 8) .
PL 14, 1034A実際、より多く罪を犯した我々は、より多くを得たのである。汝の恩寵は、我々の無垢よりも我々を幸いにするからである。この考えを、我々は預言者ミカの書にも持つ。「私の敵よ、私のことで喜ぶな。私は倒れたが、立ち上がる」(ミカ7:8)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.47.5
Non est gravis infirmitatis ruina, si non sit etiam voluntatis studium ab ea non resurgendi. Habe voluntatem surgendi, praesens est qui faciat ut resurgas.
PL 14, 1034A倒れることは、そこから立ち上がるまいとする意志の熱意まで伴うのでなければ、重い弱さではない。立ち上がろうとする意志を持て。あなたを立ち上がらせる者が、そこにいる。