ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLV, Caput I 詩篇45篇講解 第I章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1133B · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.1.1

1

[1133] (Vers. 1.) Titulus psalmi hujus ita inscribitur: In finem, pro filiis Core pro occultis, psalmus ipsi David. Quid est, pro occultis?

PL 14, 1133B

(第1節)この詩篇の表題はこう記されている。「終わりに向けて、コラの子らのために、隠れたことどものために、詩篇、ダビデ自身に」。「隠れたことどものために」とは何か。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.1.2

2

Occultorum habuisse se cognitionem per revelationem Domini Jesu, in quinquagesimo quoque psalmo sanctus Propheta commemorat dicens: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8) .

PL 14, 1133B

聖なる預言者は、五十篇でも、主イエスの啓示によって自分が隠れたことの知を得たと述べている。「汝は私に、汝の知恵の不確かなことと隠れたことを明らかにした」(詩篇50:8)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.1.3

3

Quae autem illa sint occulta, in Evangelio sancto docemur, dicente Dei Filio, quod mysteria sapientiae abscondita sint sapientibus, et parvulis revelata (Matth. XI, 25) .

PL 14, 1133B

その隠れたことがいかなるものかは、聖なる福音書で教えられる。神の子が、知恵の奥義は知者には隠され、幼子には示されたと言っているのである(マタイ11:25)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.1.4

4

Haec sunt illa, ni fallor, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt: quae praeparavit Dominus diligentibus eum.

PL 14, 1133C

これこそ、私が誤らなければ、「目が見たことがなく、耳が聞いたことがなく、人の心に上ったこともないもの」であり、主が自らを愛する者たちのために備えたものである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.1.5

5

Ergo in occulto cordis nostri occulta sapientiae recondamus, non temere aliquibus divulgemus; nisi sacramentorum consortibus, quos Dominus vocavit ad gratiam suam, qui se in abscondito vult rogari; quoniam solus est, qui abscondita et occulta cognoscat.

PL 14, 1133C

それゆえ、知恵の隠れたことは、我々の心の隠れた所に納めておこう。軽々しく誰かに言いふらしてはならない。ただし、主が自らの恩寵へと召した、秘跡にあずかる者たちには別である。主は隠れた所で求められることを望む。隠れたことと秘められたことを知るのは、主ただ一人だからである。