ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LXVIII 詩篇43篇講解 第LXVIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1121B · 16 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.1

1

(Vers. 16.) Sequitur: Tota die verecundia mea contra me est: et confusio vultus mei operuit me. Quid est quod interdum ex persona unius, interdum ex persona plurimorum psalmus hic dicitur?

PL 14, 1121B

(第16節)続けて言う。「一日中、私の恥は私に対してあり、私の顔の恥辱が私を覆った。」この詩篇が、あるときは一人の人の人格から、あるときは多くの人の人格から語られるのは、どういうことか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.2

2

Namque a principio a pluribus coepit, ut est: Deus auribus nostris audivimus, et caetera quae sequuntur (Supra, vers, 2 et seq.) . Deinde ait: Tu es ipse Rex meus, et Deus meus. Iterum: In te inimicos nostros ventilabimus.

PL 14, 1121C

実際、初めは多くの者によって始まり、「神よ、我々は自分の耳で聞いた」とあり、以下に続く言葉もそうである(上、第2節以下)。次に言う。「汝こそ、私の王、私の神である。」再び、「汝によって我々の敵を吹き散らす。」

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.3

3

Et postea: Non enim in arcu meo sperabo; et: In Deo laudabimur tota die: et: Tota die verecundia mea contra me est.

PL 14, 1121C

そして後には、「私は自分の弓に望みを置かないからである」、また「神によって我々は一日中ほめたたえられる」、また「一日中、私の恥は私に対してある」と言う。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.4

4

Quid sibi vult ista mutatio, quae frequenter in psalmis repetitur; sicut et in centesimo octavo psalmo ait: Deus laudem, meam ne tacueris; quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est (Psal. CVIII, 2) . Hoc de uno, sequitur de pluribus?

PL 14, 1121C

詩篇でしばしば繰り返されるこの交替は何を意味するのか。第108篇でも言う。「神よ、私の賛美に対して黙するな。罪人の口と偽る者の口が、私に対して開かれたからである」(詩篇108:2)。これは一人についてだが、続きは多くの者についてか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.5

5

Locuti sunt adversum me lingua dolosa . . . . et posuerunt odium pro dilectione mea (Ibid., 3 et 5) . Deinde de uno: Constitue super eum peccatorem (Ibid., 6) . Quod videtur in centesimo octavo psalmo aliud ad populum Judaeorum referri, aliud ad Judam proditorem.

PL 14, 1121C

「彼らは私に対して偽りの舌で語った……そして私の愛に代えて憎しみを置いた」(詩篇108:3、5)。次いで一人について。「彼の上に罪人を立てよ」(詩篇108:6)。第108篇では、あるものはユダヤ人の民に、あるものは裏切り者ユダに関わらせられているように見える。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.6

6

Quando pluraliter dicta, ad populum: quando singulariter, ad Judam. Hic quoque possumus dicere, quando pluraliter dicta, ad sanctos: quando singulariter, ad Dominum nostrum Jesum Christum referri; quia aestimari potest et pro pluribus in Propheta locutus, et ipse pro se.

PL 14, 1121D

複数で言われたことは民に、単数で言われたことはユダに。ここでも、複数で言われたことは聖なる者たちに、単数で言われたことは我々の主イエス・キリストに関わると言うことができる。預言者の中で、彼が多くの者のために語り、また自分自身のために語った、と考えることができるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.7

7

Et ideo dixerit: Verecundia mea contra me est; quae dicitur ἐντροπή; ἐντροπή autem est, quando verecundiam vult quis incutere alicui, ut inflectat propositum suum, sicut est: Descendat nunc de cruce, et credimus ei: confidit in Deo, liberet nunc eum (Matth. XXVII, 42 et 43) .

PL 14, 1122A

それゆえ彼は言ったのであろう。「私の恥は私に対してある」。これは「恥じ入らせ(エントロペー)」〔ギリシア語〕と言われる。「恥じ入らせ(エントロペー)」とは、誰かが他人に恥を植え付けて、その意図を曲げさせようとするときのことである。たとえば、「今、十字架から降りるがよい。そうすれば我々は彼を信じる。彼は神に信頼している。今、神が彼を救えばよい」(マタイ27:42、43)というのがそうである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.8

8

Pulchre autem ait: Tota die; quia Incarnatio Domini nostri Jesu Christi lucem attulit mundo. Dies itaque Incarnationis est, de quo idem dicit Dominus: Ambulate dum lucem habetis (Joan. XII, 35) ; et: Abraham diem meum vidit (Joan. VIII, 56) .

PL 14, 1122A

「一日中」と言ったのは見事である。我々の主イエス・キリストの受肉が世界に光をもたらしたからである。それゆえ受肉の日があり、同じ主はこの日について言う。「光のあるうちに歩め」(ヨハネ12:35)。また、「アブラハムは私の日を見た」(ヨハネ8:56)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.9

9

Ergo haec verecundia habet in se confusionem. Unde et Symmachus: Tota die, inquit, confusio mea contra me est. Quae autem confusio Christi, nisi crux; quod nudus pependit in ea?

PL 14, 1122A

それゆえ、この恥は恥辱を内に持つ。シュンマコスも、「一日中、私の恥辱は私に対してある」と言う。キリストの恥辱とは十字架にほかならない。彼がその上に裸で掛かったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.10

10

Et bene, tota die; quia ex quo affixus est cruci, usque in horam nonam tenebrae factae sunt: et post horam nonam lux refulsit usque in vesperum. Hic dies ex tribus primus.

PL 14, 1122B

「一日中」とはよく言った。十字架に釘づけられたときから第九時まで闇が生じ、第九時のあとに光が輝いて夕べにまで及んだからである。この日は、三つの日のうちの第一の日である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.11

11

Potest tamen et chorus sanctorum pluraliter de se, et singulariter loqui; chorus enim quasi singularem personam habet, sed numerus plurimorum est; sicut illud est: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) . 68.

PL 14, 1122B

しかし、聖なる者たちの合唱隊も、自分たちについて複数で、また単数で語ることができる。合唱隊はいわば単一の人格を持つが、数は多数だからである。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)というのがそうである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.12

12

Quae autem est confusio, quae operuit Dominum Jesum, cum confusionem peccata faciant; ipsa sunt enim quae operiunt peccatorem: hic autem peccatum non fecerit?

PL 14, 1122B

68.〔底本は段落番号 68 を二度組み、二つ目をこの段落の頭に置く〕では、主イエスを覆った恥辱とは何か。罪が恥辱を生み、罪人を覆うのはまさに罪であるのに、彼は罪を犯さなかったではないか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.13

13

Sed quemadmodum est confusio adducens peccatum, ita est confusio quae peccatum abolet; ut confusio crucis Domini nostri Jesu Christi, per quam peccata mundantur.

PL 14, 1122B

しかし、罪を招く恥辱があるように、罪を取り除く恥辱もある。我々の主イエス・キリストの十字架の恥辱がそうであり、それによって罪が清められる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.14

14

Est etiam omnis confusio bona, quam pro Christi nomine subeas, et admodum gloriosa; si verbi gratia in persecutione lex sit, ut verberetur Christianus, ut dignitatem amittat, ut careat privilegio, ut in vincula ducatur.

PL 14, 1122C

また、キリストの名のためにあなたが受ける恥辱はすべて善く、まことに栄光に満ちている。たとえば迫害のうちに、キリスト教徒は鞭打たれ、地位を失い、特権を欠き、鎖につながれると定める法がある場合である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.15

15

Haec utique confusio etsi privilegium non habet, habet gloriam piae confessionis. Est autem et Christi confusio, sicut ipse ait: Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundam et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. X, 33) . Bona ergo confusio.

PL 14, 1122C

この恥辱は、たとえ特権を持たなくても、敬虔な告白の栄光を持つ。またキリストの恥辱もあり、彼自身が言うとおりである。「人々の前で私を恥じた者を、私もまた、天にいる私の父の前で恥じ入らせる」(マタイ10:33)。それゆえ、善い恥辱がある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.68.16

16

Plerisque tamen hujusmodi confusio Christi amara est; hoc est, non credentibus: jucunda credentibus.

PL 14, 1122C

しかし多くの者にとって、このようなキリストの恥辱は苦い。すなわち、信じない者にとってである。信じる者には快い。